|  |



XXX, . 29

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

29. (1) 85 . , , 86. (2) ; , , ; : , . (3) , , .

(4)   , , , , . (5) , , - , , , , , . (6) ? , . (7) , , , , .

(8) , ; , , , . (9) .424 87: , . (10) ; , . , : .

29. Iam Hadrumetum pervenerat Hannibal; unde, ad reficiendum ex iactatione maritima militem paucis diebus sumptis, excitus pavidis nuntiis omnia circa Carthaginem obtineri armis adferentium, magnis itineribus Zamam contendit. [2] Zama quinque dierum iter ab Carthagine abest. Inde praemissi speculatores cum excepti ab custodibus Romanis deducti ad Scipionem essent, traditos eos tribuno militum, iussosque omisso metu visere omnia, per castra qua vellent circumduci iussit; [3] percunctatusque satin per commodum omnia explorassent, datis qui prosequerentur, retro ad Hannibalem dimisit. [4] Hannibal nihil quidem eorum quae nuntiabantur nam et Masinissam cum sex milibus peditum, quattuor equitum venisse eo ipso forte die adferebant, laeto animo audivit, maxime hostis fiducia, quae non de nihilo profecto concepta esset, perculsus. [5] Itaque quamquam et ipse causa belli erat et adventu suo turbaverat et pactas indutias et spem foederum, tamen, si integer quam si victus peteret pacem, aequiora impetrari posse ratus, nuntium ad Scipionem misit, ut conloquendi secum potestatem faceret. [6] Id utrum sua sponte fecerit an publico consilio, neutrum cur adfirmem habeo. [7] Valerius Antias primo proelio victum eum ab Scipione, quo duodecim milia armatorum in acie sint caesa, mille et septingenti capti, legatum cum aliis decem legatis tradit in castra ad Scipionem venisse.

[8] Ceterum Scipio cum conloquium haud abnuisset, ambo ex composito duces castra protulerunt, ut coire ex propinquo possent. [9] Scipio haud procul Naraggara urbe, cum ad cetera loco opportuno tum quod aquatio intra teli coniectum erat, consedit. [10] Hannibal tumulum a quattuor milibus inde, tutum commodumque alioqui, nisi quod longinquae aquationis erat, cepit. Ibi in medio locus conspectus undique, ne quid insidiarum esset, delectus.


  • 85 (. )  ( ) 143  30  - (. , . 70). , . , ? . . , . (. . 25, 11  26, 1)?
  • 86, (  )  130140  . , ( , ).
  • 87 , , . - ( ) 80  .
  • 1364002336 1364002926 1260010315 1364003030 1364003031 1364003032