|  |



XXX, . 31

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

31. (1) : , , , . (2) , , : , , . (3) , , , , ,   : , , . (4) , ! ,   :   92,     . (5) : , . ,   .

(6) , , ; : , , . (7) , , , , , . (8) , , , , . (9) , , , , - , , , . , , .

(10) , , , : , , .

31. Adversus haec imperator Romanus in hanc fere sententiam respondit: Non me fallebat, Hannibal, adventus tui spe Carthaginienses et praesentem indutiarum fidem et spem pacis turbasse; [2] neque tu id sane dissimulas, qui de condicionibus superioribus pacis omnia subtrahas praeter ea quae iam pridem in nostra potestate sunt. [3] Ceterum ut tibi curae est sentire cives tuos quanto per te onere leventur, sic mihi laborandum est ne quae tum pepigerunt hodie subtracta ex condicionibus pacis praemia perfidiae habeant. [4] Indigni quibus eadem pateat condicio, etiam ut prosit vobis fraus petitis. Neque patres nostri priores de Sicilia, neque nos de Hispania fecimus bellum; et tunc Mamertinorum sociorum periculum et nunc Sagunti excidium nobis pia ac iusta induerunt arma. [5] Vos lacessisse et tu ipse fateris et dei testes sunt, qui et illius belli exitum secundum ius fasque dederunt et huius dant et dabunt.

[6] Quod ad me attinet, et humanae infirmitatis memini et vim Fortunae reputo et omnia quaecumque agimus subiecta esse mille casibus scio; [7] ceterum, quem ad modum superbe et violenter me faterer facere, si, priusquam in Africam traiecissem, te tua voluntate cedentem Italia et inposito in naves exercitu ipsum venientem ad pacem petendam aspernarer, [8] sic nunc, cum prope manu conserta restitantem ac tergiversantem in Africam adtraxerim, nulla sum tibi verecundia obstrictus. [9] Proinde si quid ad ea in quae tum pax conventura videbatur, quasi multa navium cum commeatu per indutias expugnatarum legatorumque violatorum, adicitur, est quod referam ad consilium; sin illa quoque gravia videntur, bellum parate, quoniam pacem pati non potuistis.

[10] Ita infecta pace ex conloquio ad suos cum se recepissent, frustra verba iactata renuntiant: armis decernendum esse habendamque eam fortunam quam dei dedissent.

1364002336 1364002926 1260010315 1364003032 1364003033 1364003034