|  |



XXX, . 32

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

.427 32. (1) , : : , ,   ; (2) , , . , . , . (3) , , , , .

(4) 93 , , , . (5) , , , , , , , . , , . (6) , : , ; , - , . (7) , , , , , , , , . (8) , , , . (9) , , 94, , . (10) , , ; ; -   , , , , -! (11) ; , . : , ,   .

32. In castra ut est ventum, pronuntiant ambo arma expedirent milites animosque ad supremum certamen, non in unum diem sed in perpetuum, si felicitas adesset, victores. [2] Roma an Carthago iura gentibus daret ante crastinam noctem scituros; neque enim Africam aut Italiam, sed orbem terrarum victoriae praemium fore; par periculum praemio quibus adversa pugnae fortuna fuisset. [3] Nam neque Romanis effugium ullum patebat in aliena ignotaque terra, et Carthagini, supremo auxilio effuso, adesse videbatur praesens excidium.

[4] Ad hoc discrimen procedunt postero die duorum opulentissimorum populorum duo longe clarissimi duces, duo fortissimi exercitus, multa ante parta decora aut cumulaturi eo die aut eversuri. [5] Anceps igitur spes et metus miscebant animos; contemplantibusque modo suam modo hostium aciem, cum oculis magis quam ratione pensarent vires, simul laeta, simul tristia obversabantur. Quae ipsis sua sponte non succurrebant, ea duces admonendo atque hortando subiciebant. [6] Poenus sedecim annorum in terra Italia res gestas, tot duces Romanos, tot exercitus occidione occisos et sua cuique decora, ubi ad insignem alicuius pugnae memoria militem venerat, referebat: [7] Scipio Hispanias et recentia in Africa proelia et confessionem hostium, quod neque non petere pacem propter metum neque manere in ea prae insita animis perfidia potuissent. [8] Ad hoc conloquium Hannibalis in secreto habitum ac liberum fingenti qua volt flectit. [9] Ominatur, quibus quondam auspiciis patres eorum ad Aegates pugnaverint insulas, ea illis exeuntibus in aciem portendisse deos. [10] Adesse finem belli ac laboris; in manibus esse praedam Carthaginis, reditum domum in patriam ad parentes, liberos, coniuges penatesque deos. [11] Celsus haec corpore voltuque ita laeto ut vicisse iam crederes dicebat.

Instruit deinde primos hastatos, post eos principes; triariis postremam aciem clausit.


  • 93 , (   ).
  • 94. . . . . 39  . XXI.
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364003033 1364003034 1364003035