|  |



XXX, . 43

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

43. (1) , , , . (2) : , , ; ? (3) , . (4) , , , , , .

(5) , ; (6) , , , ; . (7) , , . ; , : (8) , , : , .

(9) 126 . : , , . .

(10) ; , , : (11) , , , ; , 127. (12) ; , . , 128. (13) , : - , .

43. Inclinatis omnium ad pacem animis Cn. Lentulus consul, cui classis provincia erat, senatus consulto intercessit. [2] Tum M. Acilius et Q. Minucius tribuni plebis ad populum tulerunt vellent iuberentne senatum decernere ut cum Carthaginiensibus pax fieret; et quem eam pacem dare, quemque ex Africa exercitum deportare iuberent. [3] De pace Uti rogas omnes tribus iusserunt; pacem dare P. Scipionem, eundem exercitum deportare. [4] Ex hac rogatione senatus decrevit ut P. Scipio ex decem legatorum sententia pacem cum populo Carthaginiensi quibus legibus ei videretur faceret. [5] Gratias deinde patribus egere Carthaginienses et petierunt ut sibi in urbem introire et colloqui cum civibus suis liceret qui capti in publica custodia essent; [6] esse in iis partim propinquos amicosque suos, nobiles homines, partim ad quos mandata a propinquis haberent. [7] Quibus conventis cum rursus peterent ut sibi quos vellent ex iis redimendi potestas fieret, iussi nomina edere; [8] et cum ducenta ferme ederent, senatus consultum factum est ut legati Romani ducentos ex captivis, quos Carthaginienses vellent, ad P. Cornelium in Africam deportarent, nuntiarentque ei ut, si pax convenisset, sine pretio eos Carthaginiensibus redderet. [9] Fetiales cum in Africam ad foedus feriundum ire iuberentur, ipsis postulantibus senatus consultum in haec verba factum est, ut privos lapides silices privasque verbenas secum ferrent, ut, ubi praetor Romanus iis imperaret ut foedus ferirent, illi praetorem sagmina poscerent. Herbae id genus ex arce sumptum fetialibus dari solet.

[10] Ita dimissi ab Roma Carthaginienses cum in Africam venissent ad Scipionem, quibus ante dictum est legibus pacem fecerunt. [11] Naves longas, elephantos, perfugas, fugitivos, captivorum quattuor milia tradiderunt, inter quos Q. Terentius Culleo senator fuit. [12] Naves provectas in altum incendi iussit. Quingentas fuisse omnis generis quae remis agerentur quidam tradunt; quarum conspectum repente incendium tam lugubre fuisse Poenis quam si ipsa Carthago arderet. [13] De perfugis gravius quam de fugitivis consultum; nominis Latini qui erant securi percussi, Romani in crucem sublati.


  • 126, . , ( ). .: I, 24, 4 .; 32, 5 . . : , III, 25.
  • 127 . . .: XXXIII, 47, 7 (195 . . .); XLII, 35, 7 (171 . . .).
  • 128   ,   (IV, 669 .).
  • 1364002336 1364002926 1260010315 1364003044 1364003045 1364003100