|  |



XXX, . 44

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

.438 44. (1) . (2) . (3) , , , .

(4) , , ; . , , , (5) : , . (6) ,  ,  , , , , , , , . , - , . (7) , , ,   . , . (8) , , : , , , , . (9) , , . (10) , , , , , , (11) , , , . , , ! .

(12) , , , 129 , . (13) , , , .

44. Annis ante quadraginta pax cum Carthaginiensibus postremo facta erat, Q. Lutatio, A. Manlio consulibus. [2] Bellum initum annis post tribus et viginti, P. Cornelio, Ti. Sempronio consulibus, finitum est septimo decimo anno, Cn. Cornelio, P. Aelio consulibus. [3] Saepe postea ferunt Scipionem dixisse Ti. Claudi primum cupiditatem, deinde Cn. Corneli fuisse in mora, quo minus id bellum exitio Carthaginis finiret.

[4] Carthagini cum prima conlatio pecuniae diutino bello exhaustis difficilis videretur, maestitiaque et fletus in curia esset, ridentem Hannibalem ferunt conspectum. [5] Cuius cum Hasdrubal Haedus risum increparet in publico fletu, cum ipse lacrimarum causa esset, [6] Si, quem ad modum oris habitus cernitur oculis, inquit, sic et animus intus cerni posset, facile vobis appareret non laeti, sed prope amentis malis cordis hunc quem increpatis risum esse; qui tamen nequaquam adeo est intempestivus quam vestrae istae absurdae atque abhorrentes lacrimae sunt. [7] Tunc flesse decuit cum adempta sunt nobis arma, incensae naves, interdictum externis bellis; illo enim volnere concidimus. Nec est cur vos otio vestro consultum ab Romanis credatis. [8] Nulla magna civitas diu quiescere potest; si foris hostem non habet, domi invenit, ut praevalida corpora ab externis causis tuta videntur, sed suis ipsa viribus onerantur. [9] Tantum nimirum ex publicis malis sentimus quantum ad privatas res pertinet, nec in iis quicquam acrius quam pecuniae damnum stimulat. [10] Itaque cum spolia victae Carthagini detrahebantur, cum inermem iam ac nudam destitui inter tot armatas gentes Africae cerneretis, nemo ingemuit; [11] nunc, quia tributum ex privato conferendum est, tamquam in publico funere comploratis. Quam vereor ne propediem sentiatis levissimo in malo vos hodie lacrimasse. Haec Hannibal apud Carthaginienses.

[12] Scipio contione advocata Masinissam ad regnum paternum Cirta oppido et ceteris urbibus agrisque quae ex regno Syphacis in populi Romani potestatem venissent adiectis donavit. [13] Cn. Octavium classem in Siciliam ductam Cn. Cornelio consuli tradere iussit, legatos Carthaginiensium Romam proficisci, ut quae ab se ex decem legatorum sententia acta essent, ea patrum auctoritate populique iussu confirmarentur.

1260010214 1260010313 1327002009 1364003045 1364003100 1364003101