|  |



XXX, . 42

. . II. ., - , 2002. : ., , 1991.
. . .
. . , . . . . . . . .
. (. 1991) . . . (. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, F. G. Moore, 1949/1995.

42. (1) . . (2) .   , , (3) , 121. , , , , . (4) ( , ), , 122.

(5) , , , . , .436 , , , , ; , (6) ; , , 123 . (7) , . , , , -. (8) : , ; . (9) , . (10) : , .

(11) , .   ,  , . (12) , 124: . (13) : , . (14) : , ,   , , ,  -   (15) 125 , , : , . (16) , : , . (17) , , , ; , , , . (18) : , ; , , ; (19) , , : , , , . (20) , .437 , ; , - , , , , , , , . (21) ,  ,  .

42. Tum de legatis Philippi et Carthaginiensium actum. [2] Priores Macedonas introduci placuit; quorum varia oratio fuit, partim purgantium quae questi erant missi ad regem ab Roma legati de populatione sociorum, partim ultro accusantium quidem et socios populi Romani, [3] sed multo infestius M. Aurelium, quem ex tribus ad se missis legatis dilectu habito substitisse et se bello lacessisse contra foedus et saepe cum praefectis suis signis conlatis pugnasse, [4] partim postulantium ut Macedones duxque eorum Sopater, qui apud Hannibalem mercede militassent, tum capti in vinclis essent, sibi restituerentur. [5] Adversus ea M. Furius, missus ad id ipsum ab Aurelio ex Macedonia, disseruit Aurelium relictum, ne socii populi Romani fessi populationibus vi atque iniuria ad regem deficerent; finibus sociorum non excessisse; [6] dedisse operam ne impune in agros eorum populatores transcenderent. Sopatrum ex purpuratis et propinquis regis esse; eum cum quattuor milibus Macedonum et pecunia missum nuper in Africam esse Hannibali et Carthaginiensibus auxilio. [7] De his rebus interrogati Macedones cum perplexe responderent, nequaquam ipsi simile responsum tulerunt: bellum quaerere regem et, si pergat, propediem inventurum. [8] Dupliciter ab eo foedus violatum, et quod sociis populi Romani iniurias fecerit ac bello armisque lacessiverit, et quod hostes auxiliis et pecunia iuverit. [9] Et P. Scipionem recte atque ordine fecisse videri et facere, quod eos qui arma contra populum Romanum ferentes capti sint hostium numero in vinclis habeat, [10] et M. Aurelium e re publica facere, gratumque id senatui esse quod socios populi Romani, quando iure foederis non possit, armis tueatur.

[11] Cum hoc tam tristi responso dimissis Macedonibus, legati Carthaginienses vocati. Quorum aetatibus dignitatibusque conspectis nam longe primi civitatis erant tum pro se quisque dicere vere de pace agi. [12] Insignis tamen inter ceteros Hasdrubal erat Haedum populares cognomine appellabant, pacis semper auctor adversusque factioni Barcinae. [13] Eo tum plus illi auctoritatis fuit belli culpam in paucorum cupiditatem ab re publica transferenti. [14] Qui cum varia oratione usus esset, nunc purgando crimina, nunc quaedam fatendo, ne impudenter certa negantibus difficilior venia esset, nunc monendo etiam patres conscriptos ut rebus secundis modeste ac moderate uterentur [15] si se atque Hannonem audissent Carthaginienses et tempore uti voluissent, daturos fuisse pacis condiciones quas tunc peterent. Raro simul hominibus bonam fortunam bonamque mentem dari; [16] populum Romanum eo invictum esse quod in secundis rebus sapere et consulere meminerit. Et hercule mirandum fuisse, si aliter faceret. [17] Ex insolentia quibus nova bona fortuna sit inpotentes laetitiae insanire; populo Romano usitata ac prope iam obsoleta ex victoria gaudia esse, ac plus paene parcendo victis quam vincendo imperium auxisse. [18] Ceterorum miserabilior oratio fuit, commemorantium ex quantis opibus quo reccidissent Carthaginiensium res: nihil iis qui modo orbem prope terrarum obtinuerint armis superesse praeter Carthaginis moenia; [19] his inclusos non terra, non mari quicquam sui iuris cernere; urbem quoque ipsam ac penates ita habituros, si non in ea quoque, quo nihil ulterius sit, saevire populus Romanus velit. [20] Cum flecti misericordia patres appareret, senatorum unum infestum perfidiae Carthaginiensium succlamasse ferunt per quos deos foedus icturi essent, [21] cum eos per quos ante ictum esset fefellissent. Per eosdem inquit Hasdrubal, quoniam tam infesti sunt foedera violantibus.


  • 121. , . 26, 4.
  • 122 , .
  • 123. , . 33, 5.
  • 124, .
  • 125. , . 54.
  • 1260010118 1260010120 1260010205 1364003043 1364003044 1364003045