|  |



XXXI, . 6

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6

6. (1) ; , ; , , . (2) . ,   ,   ,   . (3) 33 , , , , (4) , 34 , , . (5) -, , : , , (6) , .

6. P. Sulpicio provincia Macedonia sorti evenit, isque rogationem promulgavit, vellent iuberent Philippo regi Macedonibusque qui sub regno eius essent, ob iniurias armaque illata sociis populi Romani bellum indici. Alteri consulum Aurelio Italia provincia obtigit. [2] Praetores exinde sortiti sunt C. Sergius Plautus urbanam, Q. Fulvius Gillo Siciliam, Q. Minucius Rufus Bruttios, L. Furius Purpurio Galliam. [3] Rogatio de bello Macedonico primis comitiis ab omnibus ferme centuriis antiquata est. Id cum fessi diuturnitate et gravitate belli sua sponte homines taedio periculorum laborumque fecerant, [4] tum Q. Baebius tribunus plebis, viam antiquam criminandi patres ingressus, incusaverat bella ex bellis seri, ne pace umquam frui plebs posset. [5] Aegre eam rem passi patres, laceratusque probris in senatu tribunus plebis, et consulem pro se quisque hortari ut de integro comitia rogationi ferendae ediceret [6] castigaretque segnitiam populi atque edoceret quanto damno dedecorique dilatio ea belli futura esset.


  • 33 , . , ( ) (.: ) .
  • 34 (  ) , . ( 287 . . .) , , .
  • 1260010223 1260010234 1260010302 1364003107 1364003108 1364003109