|  |



XXXI, . 9

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

9. (1) , . (2) ,  ,  , , , . (3) , ; , , . (4) : , . , , ,   . (5) , ,   .

,   ,   (6) . , , .11 , , , . (7) 46 , , , , , , ,  - , 47. (8) , , . , , , . , , . (9) , 48, (10) , , , , 49 . , , ; , .

9. In ipso adparatu belli legati a rege Ptolomaeo venerunt, qui nuntiarent Athenienses adversus Philippum petisse ab rege auxilium; [2] ceterum, etsi communes socii sint, tamen nisi ex auctoritate populi Romani neque classem neque exercitum defendendi aut oppugnandi cuiusquam causa regem in Graeciam missurum esse; [3] vel quieturum eum in regno, si populo Romano socios defendere libeat, vel Romanos quiescere, si malint, passurum atque ipsum auxilia quae facile adversus Philippum tueri Athenas possent missurum. [4] Gratiae regi ab senatu actae responsumque tutari socios populo Romano in animo esse; si qua re ad id bellum opus sit, indicaturos regi regnique eius opes scire subsidia firma ac fidelia suae rei publicae esse. [5] Munera deinde legatis in singulos quinum milium aeris ex senatus consulto missa.

Cum dilectum consules haberent pararentque quae ad bellum opus essent, civitas religiosa, in principiis maxime novorum bellorum, [6] supplicationibus habitis iam et obsecratione circa omnia pulvinaria facta, ne quid praetermitteretur quod aliquando factum esset, ludos Iovi donumque vovere consulem, cui provincia Macedonia evenisset, iussit. [7] Moram voto publico Licinius pontifex maximus attulit, qui negavit ex incerta pecunia vovere licere; ex certa voveri debere, quia ea pecunia non posset in bellum usui esse seponique statim deberet nec cum alia pecunia misceri; quod si factum esset, votum rite solvi non posse. [8] Quamquam et res et auctor movebat, tamen ad collegium pontificum referre consul iussus, si posset recte votum incertae pecuniae suscipi. Posse rectiusque etiam esse pontifices decreverunt. [9] Vovit in eadem verba consul praeeunte maximo pontifice quibus antea quinquennalia vota suscipi solita erant, [10] praeterquam quod tanta pecunia quantam tum cum solveretur senatus censuisset, ludos donaque facturum vovit. Octiens ante ludi magni de certa pecunia voti erant; hi primi de incerta.


  • 46 ( ) , , .
  • 47 , .
  • 48., : XXVII, 33, 8; XXX, 2, 8 1112.
  • 49 194 . . . .: XXXIV, 44, 6.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003110 1364003111 1364003112