|  |



XXXI, . 8

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

8. (1) . (2) ; , , 42 . (3) -43, , . .10 , . (4) , , (5) . , . (6) , , , , ,  - 44. (7) - , ,   . (8)     , , , , . (9) , , , (10) - , , . (11) 45, , . , , .

8. Ab hac oratione in suffragium missi uti rogarent, bellum iusserunt. [2] Supplicatio inde a consulibus in triduum ex senatus consulto indicta est, obsecratique circa omnia pulvinaria dii ut, quod bellum cum Philippo populus iussisset, id bene ac feliciter eveniret, [3] consultique fetiales ab consule Sulpicio, bellum quod indiceretur regi Philippo, utrum ipsi utique nuntiari iuberent, an satis esset in finibus regni quod proximum praesidium esset, eo nuntiari. Fetiales decreverunt, utrum eorum fecisset, recte facturum. [4] Consuli a patribus permissum ut quem videretur ex iis qui extra senatum essent, legatum mitteret ad bellum regi indicendum. [5] Tum de exercitibus consulum praetorumque actum. Consules binas legiones scribere iussi, veteres dimittere exercitus. [6] Sulpicio, cui novum ac magni nominis bellum decretum erat, permissum ut de exercitu quem P. Scipio ex Africa deportasset, voluntarios quos posset duceret; invitum ne quem militem veterem ducendi ius esset. [7] Praetoribus L. Furio Purpurioni et Q. Minucio Rufo quina milia socium Latini nominis consules darent, quibus praesidiis alter Galliam alter Bruttios provinciam obtineret. [8] Q. Fulvius Gillo ipse iussus ex eo exercitu quem P. Aelius consul habuisset, ut quisque minime multa stipendia haberet, legere, donec et ipse quinque milia socium ac nominis Latini effecisset: id praesidii Siciliae provinciae esset. [9] M. Valerio Faltoni, qui praetor priore anno Campaniam provinciam habuerat, prorogatum in annum imperium est, [10] uti propraetor in Sardiniam traiceret: is quoque de exercitu qui ibi esset, quinque milia socium nominis Latini, qui eorum minime multa stipendia haberent, legeret. [11] Et consules duas urbanas legiones scribere iussi, quae, si quo res posceret, multis in Italia contactis gentibus Punici belli societate iraque inde tumentibus, mitterentur. Sex legionibus Romanis eo anno usura res publica erat.


  • 42 , (   .: V, 13, 6 . 27  . V).
  • 43  , , , . . .: I, 24, 49; 32, 514; IX, 811, . 85 104  . I.
  • 44 . .: XXXII, 3, 4.
  • 45, , , .
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364003109 1364003110 1364003111