|  |



XXXI, . 7

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

7. (1) , , 35 : (2) , 36, , , , , : , . (3) , , , . : , , , 37, , , . (4) , , , , , .9 38. (5) ,   , , ? (6) , - , , (7) , , , 39, . (8) , , . . - . : ! , . (9) , , , , , 40. (10) :   , ; , , , , 41. (11) , ,  , , ,  , , . (12)   , , ? ?   , . (13) , . , , , . (14) , , , , . , , , . (15) , , , : , , , , , , , .

7. Consul in campo Martio comitiis, priusquam centurias in suffragium mitteret, contione advocata [2] ignorare inquit mihi videmini, Quirites, non utrum bellum an pacem habeatis vos consuli neque enim liberum id vobis Philippus permittet, qui terra marique ingens bellum molitur sed utrum in Macedoniam legiones transportetis an hostes in Italiam accipiatis. [3] Hoc quantum intersit, si numquam alias, Punico proximo certe bello experti estis. Quis enim dubitat, quin, si Saguntinis obsessis fidemque nostram implorantibus impigre tulissemus opem, sicut patres nostri Mamertinis tulerant, totum in Hispaniam aversuri bellum fuerimus, quod cunctando cum summa clade nostra in Italiam accepimus? [4] Ne illud quidem dubium est, quin hunc ipsum Philippum, pactum iam per legatos litterasque cum Hannibale, ut in Italiam traiceret, misso cum classe Laevino qui ultro ei bellum inferret, in Macedonia continuerimus. [5] Et quod tunc fecimus, cum hostem Hannibalem in Italia haberemus, id nunc pulso Italia Hannibale, devictis Carthaginiensibus, cunctamur facere? [6] Patiamur expugnandis Athenis, sicut Sagunto expugnando Hannibalem passi sumus, segnitiam nostram experiri regem: [7] non quinto inde mense, quem ad modum ab Sagunto Hannibal, sed quinto inde die quam ab Corintho solverit naves, in Italiam perveniet. [8] Ne aequaveritis Hannibali Philippum nec Carthaginiensibus Macedonas; Pyrrho certe aequabitis. Aequabitis dico? Quantum vel vir viro vel gens genti praestat! [9] Minima accessio semper Epirus regno Macedoniae fuit et hodie est. Peloponnesum totam in dicione Philippus habet Argosque ipsos, non vetere fama magis quam morte Pyrrhi nobilitatos. Nostra nunc compara. [10] Quanto magis florentem Italiam, quanto magis integras res, salvis ducibus, salvis tot exercitibus quos Punicum postea bellum absumpsit, adgressus Pyrrhus tamen concussit et victor prope ad ipsam urbem Romanam venit! [11] Nec Tarentini modo oraque illa Italiae quam maiorem Graeciam vocant, ut linguam, ut nomen secutos crederes, sed Lucanus et Bruttius et Samnis ab nobis defecerunt. [12] Haec vos, si Philippus in Italiam transmiserit, quietura aut mansura in fide creditis? Manserunt enim Punico postea bello. Numquam isti populi, nisi cum deerit ad quem desciscant, ab nobis non deficient. [13] Si piguisset vos in Africam traicere, hodie in Italia Hannibalem et Carthaginienses hostes haberetis. Macedonia potius quam Italia bellum habeat; hostium urbes agrique ferro atque igni vastentur; [14] experti iam sumus foris nobis quam domi feliciora potentioraque arma esse. Ite in suffragium bene iuvantibus divis et quae patres censuerunt vos iubete. [15] Huius vobis sententiae non consul modo auctor est sed etiam dii immortales, qui mihi sacrificanti precantique ut hoc bellum mihi, senatui vobisque, sociis ac nomini Latino, classibus exercitibusque nostris bene ac feliciter eveniret, laeta omnia prosperaque portendere.


  • 35 . ( ), , (   .: I, 44, 56 . 138  . I), ( . . 11  . II). , ( ) .
  • 36  . .: I, 13, 5 . 55  . I.
  • 37 (   )  , III . . . , 264 . . ., , . .: , 16; , I, 7 .
  • 38.: XXIII, 33 .; XXVI, 24, 10 .
  • 39  ( - ). 223/2 . . . . .
  • 40 . , . 17. (272 . . .) .: . , 34.
  • 41   , , ( 250  ), ( 275 . . .).
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364003108 1364003109 1364003110