|  |



XXXI, . 13

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

13. (1) ,  , ,  , (2) , , , [210 .] 65, (3) , ,   , . (4) . ,  ,  , , , , ; , ,  , , . (5) , , (6) , : , , , ; (7) 66; (8) , , , . (9) . , .

13. Expiatis omnibus religionibus nam etiam Locris sacrilegium pervestigatum ab Q. Minucio erat, pecuniaque ex bonis noxiorum in thensauros reposita cum consules in provincias proficisci vellent, [2] privati frequentes, quibus ex pecunia quam M. Valerio M. Claudio consulibus mutuam dederant, tertia pensio debebatur eo anno, adierunt senatum, [3] quia consules, cum ad novum bellum, quod magna classe magnisque exercitibus gerendum esset, vix aerarium sufficeret, negaverant esse unde iis in praesentia solveretur. [4] Senatus querentes eos non sustinuit: si in Punicum bellum pecunia data in Macedonicum quoque bellum uti res publica vellet, aliis ex aliis orientibus bellis, quid aliud quam publicatam pro beneficio tamquam noxia suam pecuniam fore? [5] Cum et privati aequum postularent, nec tamen solvendo aere alieno res publica esset, [6] quod medium inter aequum et utile erat decreverunt, ut, quoniam magna pars eorum agros volgo venales esse diceret et sibimet emptis opus esse, agri publici qui intra quinquagesimum lapidem esset, copia iis fieret: [7] consules agrum aestimaturos et in iugera asses vectigal testandi causa publicum agrum esse imposituros, [8] ut si quis, cum solvere posset populus, pecuniam habere quam agrum mallet, restitueret agrum populo. Laeti eam condicionem privati accepere; [9] trientabulumque is ager, quia pro tertia parte pecuniae datus erat, appellatus.


  • 65 (XXVI, 36, 8). 204 . . . . , 200 (XXIX, 16, 1). 196 . . . (XXXIII, 42, 2).
  • 66 (  ; 1 = 0,25 ), . . , . 2  . XLII.
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364003114 1364003115 1364003116