|  |



XXXI, . 48

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

48. (1) , , . (2) , , , , ,  .

(3) 162 , . (4) , , 163, , . , ; (5) , . (6) , .41 - , , 164. (7) , , ,     , , ? (8) , , ( , , , , ), (9) , , , , . (10) , , , , . (11) : , , , , , . (12) ,   , , , , . , , 165.

48. Apud magnam partem senatus et magnitudine rerum gestarum valebat et gratia. [2] Maiores natu negabant triumphum, et quod alieno exercitu rem gessisset et quod provinciam reliquisset cupiditate rapiendi per occasionem triumphi; id vero eum nullo exemplo fecisse; [3] consulares praecipue expectandum fuisse consulem censebant; [4] potuisse enim castris prope urbem positis tutanda colonia ita ut acie non decerneret, in adventum eius rem extrahere; quod praetor non fecisset, senatui faciendum esse ut consulem expectaret; [5] ubi coram disceptantes consulem et praetorem audissent, verius de causa existimaturos esse. [6] Magna pars senatus nihil praeter res gestas, et an in magistratu suisque auspiciis gessisset, censebant spectare senatum debere. [7] Ex duabus coloniis, quae velut claustra ad cohibendos Gallicos tumultus oppositae fuissent, cum una direpta et incensa esset, traiecturum id incendium velut ex continentibus tectis in alteram tam propinquam coloniam esset, quid tandem praetori faciendum fuisse? [8] Nam si sine consule geri nihil oportuerit, aut senatum peccasse, qui exercitum praetori dederit potuisse enim, sicut non praetoris sed consulis exercitu rem geri voluerit, ita finire senatus consulto ne per praetorem sed per consulem gereretur [9] aut consulem, qui non, cum exercitum ex Etruria transire in Galliam iussisset, ipse Arimini occurrerit ut bello interesset, quod sine eo geri fas non esset. [10] Non expectare belli tempora moras et dilationes imperatorum, et pugnandum esse interdum non quia velis sed quia hostis cogat. [11] Pugnam ipsam eventumque pugnae spectari debere. Fusos caesosque hostis, castra capta ac direpta, coloniam liberatam obsidione, alterius coloniae captivos recuperatos restitutosque suis, debellatum uno proelio esse. [12] Non homines tantum ea victoria laetatos, sed diis quoque immortalibus per triduum supplicationes habitas, quod bene ac feliciter, non quod male ac temere, res publica a L. Furio praetore gesta esset. Data fato etiam quodam Furiae genti Gallica bella.


  • 162 ( ).
  • 163. . (. , . 21, 1 . . 51).
  • 164   ( /)  ( ) (  . . 29  . I) , .
  • 165 , IV . . . .: V, 4349.
  • 1327008023 1327008024 1327008028 1364003149 1364003150 1364003200