|  |



XXXI, . 49

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

49. (1) , , , , , . (2) , . 166. (3) , . , ,  , .

(4) , , . (5) , 167, . (6) , 168, ; , , , .

.42 (7) , , . , , .

(8) , , , , , , , (9) , , , ,  , , , . (10) , , , , , , , , . (11) , , , , , . (12) ; ; , , .

49. Huius generis orationibus ipsius amicorumque victa est praesentis gratia praetoris absentis consulis maiestas, triumphumque frequentes L. Furio decreverunt. [2] Triumphavit de Gallis in magistratu L. Furius praetor et in aerarium tulit trecenta viginti milia aeris, argenti centum milia quingentos. [3] Neque captivi ulli ante currum ducti neque spolia praelata nec milites secuti. Omnia praeter victoriam penes consulem esse apparebat.

[4] Ludi deinde a P. Cornelio Scipione, quos consul in Africa voverat, magno apparatu facti. [5] Et de agris militum eius decretum ut, quot quisque eorum annos in Hispania aut in Africa militasset, in singulos annos bina iugera agri acciperet; eum agrum decemviri adsignarent. [6] Triumviri item creati ad supplendum Venusinis colonorum numerum, quod bello Hannibalis attenuatae vires eius coloniae erant, C. Terentius Varro, T. Quinctius Flamininus, P. Cornelius Cn. f. Scipio. Hi colonos Venusiam adscripserunt.

[7] Eodem anno C. Cornelius Cethegus, qui proconsul Hispaniam obtinebat, magnum hostium exercitum in agro Sedetano fudit. Quindecim milia Hispanorum eo proelio dicuntur caesa, signa militaria capta octo et septuaginta.

[8] C. Aurelius consul, cum ex provincia Romam comitiorum causa venisset, non id quod animis praeceperant questus est, non expectatum se ab senatu, [9] neque disceptandi cum praetore consuli potestatem factam, sed ita triumphum decresse senatum, ut nullius nisi eius qui triumphaturus esset et non eorum qui bello interfuissent, verba audiret. [10] Maiores ideo instituisse ut legati, tribuni, centuriones, milites denique triumpho adessent, ut testes rerum gestarum eius cui tantus honos haberetur, populus Romanus videret. [11] Ecquem ex eo exercitu qui cum Gallis pugnaverit, si non militem, lixam saltem fuisse quem percunctari posset senatus, quid veri praetor vanive adferret? [12] Comitiis deinde diem edixit, quibus creati sunt consules L. Cornelius Lentulus, P. Villius Tappulus. Praetores inde facti L. Quinctius Flamininus, L. Valerius Flaccus, L. Villius Tappulus, Cn. Baebius Tamphilus.


  • 166-, .
  • 167. , . 4, 12.
  • 168 (. )  . . 291 . . . . .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003150 1364003200 1364003201