|  |



XXXII, . 5

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

5. (1) , , (2) : , ; , , , (3) , : , . (4) , ( 19), , , , (5)   20, , , , , . (6) , (7) , , , . (8) , , , , . (9) , , , , 21 ( ). (10) ; .47 , . (11) , , , , - . , . (12) , , , , , . (13) , , . , , .

5. Ibi ceteri quidem data quanticunque quiete temporis simul animos corporaque remiserant; [2] Philippum, quantum ab adsiduis laboribus itinerum pugnarumque laxaverat animum, tanto magis intentum in universum eventum belli curae angunt, non hostes modo timentem, qui terra marique urgebant, [3] sed nunc sociorum, nunc etiam popularium animos, ne et illi ad spem amicitiae Romanorum deficerent, et Macedonas ipsos cupido novandi res caperet. [4] Itaque et in Achaiam legatos misit, simul qui iusiurandum ita enim pepigerant, quotannis iuraturos in verba Philippi exigerent, simul qui redderent Achaeis Orchomenon et Heraean et Triphylian Eleis ademptam, [5] Megalopolitis Alipheran, contendentibus numquam eam urbem fuisse ex Triphylia, sed sibi debere restitui, quia una esset ex iis quae ad condendam Megalen polin ex concilio Arcadum contributae forent. [6] Et cum Achaeis quidem per haec societatem firmabat; [7] ad Macedonum animos cum Heracliden amicum maxime invidiae sibi esse cerneret, multis criminibus oneratum in vincla coniecit ingenti popularium gaudio. [8] Bellum si quando umquam ante alias, tum magna cura apparavit exercuitque in armis et Macedonas et mercennarios milites [9] principioque veris cum Athenagora omnia externa auxilia quodque levis armaturae erat in Chaoniam per Epirum ad occupandas quae ad Antigoneam fauces sunt Stena vocant Graeci misit. [10] Ipse post paucis diebus graviore secutus agmine, cum situm omnem regionis adspexisset, maxime idoneum ad muniendum locum credidit esse praeter amnem Aoum. [11] Is inter montes, quorum alterum Meropum, alterum Asnaum incolae vocant, angusta valle fluit, iter exiguum super ripam praebens. Asnaum Athenagoram cum levi armatura tenere et communire iubet; ipse in Meropo posuit castra. [12] Qua abscisae rupes erant, statio paucorum armatorum tenebat; qua minus tuta erant alia fossis, alia vallo, alia turribus muniebat. [13] Magna tormentorum etiam vis, ut missilibus procul arcerent hostem, idoneis locis disposita est. Tabernaculum regium pro vallo in conspecto maxime tumulo, ut terrorem hostibus suisque spem ex fiducia faceret, positum.


  • 19 , (VI, 9, 4) [] , , , , V, , , ( ) .
  • 20.: XXVIII, 8, 6, ( 207 . . .) (, ). ( ),     368 . . . .   .   ( ), . . . 154  . XXXI.
  • 21  ( )  (. ).   .: (.).
  • 1364002336 1364002926 1260010315 1364003206 1364003207 1364003208