|  |



XXXII, . 6

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

6. (1) , . , , . (2) , , , . , : (3) ( , ), , 22. (4) , , , , 23.

(5) 24 , ,   ,  ; (6) , , , ; , ; (7) , ; , . (8) , , , , , , , , .

6. Consul per Charopum Epiroten certior factus, quos saltus cum exercitu insedisset rex, et ipse, cum Corcyrae hibernasset, vere primo in continentem travectus ad hostem ducere pergit. [2] Quinque milia ferme ab regiis castris cum abesset, loco munito relictis legionibus ipse cum expeditis progressus ad speculanda loca postero die consilium habuit, [3] utrum per insessum ab hoste saltum, quamquam labor ingens periculumque proponeretur, transitum temptaret, an eodem itinere, quo priore anno Sulpicius Macedoniam intraverat, circumduceret copias. [4] Hoc consilium per multos dies agitanti ei nuntius venit T. Quinctium consulem factum sortitumque provinciam Macedoniam maturato itinere iam Corcyram traiecisse.

[5] Valerius Antias intrasse saltum Villium tradit, quia recto itinere nequiverit omnibus ab rege insessis, secutum vallem, per quam mediam fertur Aous amnis, [6] ponte raptim facto in ripam, in qua erant castra regia, transgressum acie conflixisse; fusum fugatumque regem, castris exutum; [7] duodecim milia hostium eo proelio caesa, capta duo milia et ducentos et signa militaria centum triginta duo, equos ducentos triginta; aedem etiam Iovi in eo proelio votam, si res prospere gesta esset. [8] Ceteri Graeci Latinique auctores, quorum quidem ego legi annales, nihil memorabile a Villio actum integrumque bellum insequentem consulem T. Quinctium accepisse tradunt.


  • 22.: XXXI, 14, 2; 33, 4; 40, 1.
  • 23 :  4 , (. 7, 12).
  • 24   - I . . ., , .
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003207 1364003208 1364003209

    , .