|  |



XXXII, . 17

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

17. (1) , , , . (2) . , , 51 . (3) , . , .56 , , , 52, .

(4) 53 , . , . (5) ,   , , , . (6) : , , . (7) , , , . (8) , , , , , , . (9) : , , , , , . (10) , , , , , : (11) , , , , . (12) ,   . (13) , , , , 54, , , (14) , ; - , , , . (15) . , , - . (16) : , , , (17) , , ; , , .

17. Carystus inde repetita, unde, priusquam e navibus copiae exponerentur, omnis multitudo urbe deserta in arcem confugit. [2] Inde ad fidem ab Romano petendam oratores mittunt. Oppidanis extemplo vita ac libertas concessa est; Macedonibus treceni nummi in capita statutum pretium est, et ut armis traditis abirent. [3] Hac summa redempti inermes in Boeotiam traiecti. Navales copiae duabus claris urbibus Euboeae intra dies paucos captis circumvectae Sunium, Atticae terrae promunturium, Cenchreas, Corinthiorum emporium, petierunt.

[4] Consul interim omnium spe longiorem Atracis atrocioremque oppugnationem habuit, et ea qua minimum credidisset resistebant hostes. [5] Nam omnem laborem in muro crediderat diruendo fore; si aditum armatis in urbem patefecisset, fugam inde caedemque hostium fore, qualis captis urbibus fieri solet; [6] ceterum postquam parte muri arietibus decussa per ipsas ruinas transcenderunt in urbem armati, illud principium velut novi atque integri laboris fuit. [7] Nam Macedones, qui in praesidio erant et multi et delecti, gloriam etiam egregiam rati, si armis potius et virtute quam moenibus urbem tuerentur, [8] conferti, pluribus introrsus ordinibus acie firmata, cum transcendere ruinas sensissent Romanos, per impeditum ac difficilem ad receptum locum expulerunt. [9] Id consul aegre passus nec eam ignominiam ad unius modo oppugnandae moram urbis sed ad summam universi belli pertinere ratus, quod ex momentis parvarum plerumque rerum penderet, [10] purgato loco, qui strage semiruti muri cumulatus erat, turrem ingentis altitudinis magnam vim armatorum multiplici tabulato portantem promovit et cohortes in vicem sub signis, [11] quae cuneum Macedonum phalangem ipsi vocant si possent, vi perrumperent, emittebat. [12] Sed ad loci angustias, haud late patente intervallo diruti muri, genus armorum pugnaeque hosti aptius erat. [13] Ubi conferti hastas ingentis longitudinis prae se Macedones obiecissent, velut in constructam densitate clipeorum testudinem Romani pilis nequiquam emissis cum strinxissent gladios, [14] neque congredi propius neque praecidere hastas poterant, et, si quam incidissent aut praefregissent, hastile fragmento ipso acuto inter spicula integrarum hastarum velut vallum explebat. [15] Ad hoc et muri pars adhuc integra utraque tuta praestabat latera, nec ex longo spatio aut cedendum aut impetus faciendus erat, quae res turbare ordines solet. [16] Accessit etiam fortuita res ad animos eorum firmandos; nam cum turris per aggerem parum densati soli ageretur, [17] rota una in altiorem orbitam depressa ita turrim inclinavit, ut speciem ruentis hostibus, trepidationem insanam superstantibus armatis praebuerit.


  • 51  ;   (, . . ).
  • 52 , (VIII, 380), .
  • 53. , . 15, 7.
  • 54. . 141  . XXXI.
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003218 1364003219 1364003220