|  |



XXXII, . 16

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

16. (1) , , 47, (2) , , . .55 , , (3) . , 48, (4) , . (5) , , , , , . , . (6) 49 :   ( ),     . (7) , , . (8) 50, , , , . (9) , , ; , , . (10) : , . (11) , , , , . (12) , , , , , . (13) , , , . (14) , , , . (15)   , , . , , , . (16) , , . (17) , ,   , .

16. Sub idem fere tempus quo consul adversus Philippum primum in Epiri faucibus posuit castra, [2] et L. Quinctius frater consulis, cui classis cura maritimaeque orae imperium mandatum ab senatu erat, cum duabus quinqueremibus Corcyram travectus, postquam profectam inde classem audivit, [3] nihil morandum ratus, cum ad Samen insulam adsecutus esset, dimisso Livio, cui successerat, [4] tarde inde ad Maleum trahendis plerumque remulco navibus, quae cum commeatu sequebantur, pervenit. [5] A Maleo, iussis ceteris, quantum maxime possent maturare, sequi, ipse tribus quinqueremibus expeditis Piraeum praecedit accepitque naves relictas ibi ab L. Apustio legato ad praesidium Athenarum. [6] Eodem tempore duae ex Asia classes profectae, una cum Attalo rege eae quattuor et viginti quinqueremes erant Rhodia altera viginti navium tectarum; Agesimbrotus praeerat. [7] Hae circa Andrum insulam classes coniunctae Euboeam inde exiguo distantem freto traiecerunt. [8] Carystiorum primum agros vastarunt; deinde, ubi Carystus praesidio a Chalcide raptim misso firma visa est, ad Eretriam accesserunt. [9] Eodem et L. Quinctius cum iis navibus quae Piraei fuerant Attali regis adventu audito venit iussis, ut quaeque ex sua classe venissent naves, Euboeam petere. [10] Eretria summa vi oppugnabatur; nam et trium iunctarum classium naves omnis generis tormenta machinasque ad urbium excidia secum portabant, et agri adfatim materiae praebebant ad nova molienda opera. [11] Oppidani primo impigre tuebantur moenia, dein fessi vulneratique aliquot, cum et muri partem eversam operibus hostium cernerent, ad deditionem inclinarunt. [12] Sed praesidium erat Macedonum, quos non minus quam Romanos metuebant, et Philocles regius praefectus a Chalcide nuntios mittebat se in tempore adfuturum, si sustinerent obsidionem. [13] Haec mixta metu spes ultra quam vellent aut quam possent trahere eos tempus cogebat; [14] deinde, postquam Philoclen repulsum trepidantemque refugisse Chalciden acceperunt, oratores extemplo ad Attalum veniam fidemque eius petentes miserunt. [15] Dum in spem pacis intenti segnius munera belli obeunt et ea modo parte, qua murus dirutus erat, ceteris neglectis stationes armatas opponunt, Quinctius noctu ab ea parte, quae minime suspecta erat, impetu facto scalis urbem cepit. [16] Oppidanorum omnis multitudo cum coniugibus ac liberis in arcem confugit, deinde in deditionem venit. [17] Pecuniae aurique et argenti haud sane multum fuit; signa, tabulae priscae artis ornamentaque eius generis plura quam pro urbis magnitudine aut opibus ceteris inventa.


  • 47. . 198 . . .
  • 48 , ,   . ,  5 XXXI, 47, 2.   , ( ).
  • 49. . 3  . XXXI.
  • 50  (. . 148  . XXXI), ( 23    , ,  . . 39).
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003217 1364003218 1364003219