|  |



XXXII, . 15

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

15. (1) , , . , , , . (2) , , , , , . . (3) , , , . . (4) 43, , . , , . (5) , , . , , , 44. (6) , , . , , . (7) , 45, . (8) . (9) . , , 46, , .

15. Primam urbem Thessaliae Phaloriam est adgressus. Duo milia Macedonum in praesidio habebat, qui primo summa vi restiterunt, quantum arma, quantum moenia tueri poterant. [2] Sed oppugnatio continua, non nocte non die remissa, cum consul in eo verti crederet ceterorum Thessalorum animos, si primi vim Romanam non sustinuissent, vicit pertinaciam Macedonum. [3] Capta Phaloria legati a Metropoli et a Cierio dedentes urbes venerunt. Venia eisdem petentibus datur; Phaloria incensa ac direpta est. [4] Inde Aeginium petit; quem locum cum vel modico praesidio tutum ac prope inexpugnabilem vidisset, paucis in stationem proximam telis coniectis ad Gomphorum regionem agmen vertit. [5] Degressusque in campos Thessaliae, cum iam omnia exercitui deessent, quia Epirotarum pepercerat agris, explorato ante, utrum Leucadem an sinum Ambracium onerariae tenuissent, frumentatum Ambraciam in vicem cohortes misit; [6] et est iter a Gomphis Ambraciam sicut impeditum ac difficile, ita spatio perbrevi. [7] Intra paucos itaque dies transvectis a mari commeatibus repleta omni rerum copia sunt castra. [8] Inde Atracem est profectus. Decem ferme milia ab Larisa abest; ex Perrhaebia oriundi sunt; sita est urbs super Peneum amnem. [9] Nihil trepidavere Thessali ad primum adventum Romanorum; et Philippus sicut in Thessaliam ipse progredi non audebat, ita intra Tempe stativis positis, ut quisque locus ab hoste temptabatur, praesidia per occasiones summittebat.


  • 43    ( . ).
  • 44 (. )  (. ) .   .
  • 45. . 157  . XXXI. .   ( ). . . 143  . XXXI.
  • 46   , . . .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003216 1364003217 1364003218