|  |



XXXII, . 26

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

26. (1) , . (2)   , , ( , ); 76. (3) , - .

(4) , . (5) 77. , . (6) , . (7) , - , ,   . , , , . (8) , 78. , 79: (9) , . (10) , , . .65 , (11) . , , . (12) , , , . (13) , . . (14) - . , ; . (15) , 80. (16) , , . , . (17) , ; 81 ; (18) , , .

26. In Gallia nihil sane memorabile ab Sex. Aelio consule gestum. [2] Cum duos exercitus in provincia habuisset, unum retentum, quem dimitti oportebat, cui L. Cornelius proconsul praefuerat ipse ei C. Helvium praetorem praefecit, alterum quem in provinciam adduxit, [3] totum prope annum Cremonensibus Placentinisque cogendis redire in colonias, unde belli casibus dissipati erant, consumpsit.

[4] Quem ad modum Gallia praeter spem quieta eo anno fuit, ita circa urbem servilis prope tumultus est excitatus. [5] Obsides Carthaginiensium Setiae custodiebantur. Cum iis, ut principum liberis, magna vis servorum erat. [6] Augebant eorum numerum, ut ab recenti Africo bello, et ab ipsis Setinis captiva aliquot nationis eius empta ex praeda mancipia. [7] Ea cum coniurationem fecissent, missis ex eo numero, primum qui in Setino agro, deinde circa Norbam et Cerceios servitia sollicitarent, satis iam omnibus praeparatis, ludis qui Setiae prope diem futuri erant spectaculo intentum populum adgredi statuerant; [8] Setia per caedem et repentinum tumultum capta Norbam et Cerceios occupare non potuere servitia. Huius rei tam foedae indicium Romam ad L. Cornelium Lentulum praetorem urbanum delatum est. [9] Servi duo ante lucem ad eum venerunt atque ordine omnia quae acta futuraque erant, exposuerunt. [10] Quibus domi custodiri iussis, praetor senatu vocato edoctoque quae indices adferrent, proficisci ad eam coniurationem quaerendam atque opprimendam iussus, [11] cum quinque legatis profectus obvios in agris sacramento rogatos arma capere et sequi cogebat. [12] Hoc tumultuario dilectu duobus milibus ferme hominum armatis Setiam omnibus quo pergeret ignaris venit. [13] Ibi raptim principibus coniurationis comprehensis fuga servorum ex oppido facta est. Dimissis deinde per agros, qui vestigarent profugos. [14] Egregia duorum opera servorum indicum et unius liberi fuit. Ei centum milia gravis aeris dari patres iusserunt, servis vicena quina milia aeris et libertatem; pretium eorum ex aerario solutum est dominis. [15] Haud ita multo post ex eiusdem coniurationis reliquiis nuntiatum est servitia Praeneste occupatura. [16] Eo L. Cornelius praetor profectus de quingentis fere hominibus qui in ea noxa erant, supplicium sumpsit. In timore civitas fuit obsides captivosque Poenorum ea moliri. [17] Itaque et Romae vigiliae per vicos servatae iussique circumire eas minores magistratus, et triumviri carceris lautumiarum intentiorem custodiam habere iussi, [18] et circa nomen Latinum a praetore litterae missae, ut et obsides in privato servarentur neque in publicum prodeundi facultas daretur, et captivi ne minus decem pondo compedibus vincti in nulla alia quam in carceris publici custodia essent.


  • 76. , . 9, 5. ( 199 . . .) . . 8, 3.
  • 77  .
  • 78 . .
  • 79,   (198)   . , . 8, 5.
  • 80 (. )  ( 35 ).
  • 81, - . , , . . 5  . XXV.
  • 1260010307 1260010310 1260010311 1364003227 1364003228 1364003229