|  |



XXXII, . 25

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

25. (1) , , . , . (2) , , . . (3) , . (4) - , . . (5) ,   , ( ), . , . .64 , . (6)   . . (7) : , , , . , , (8) , . , , , , . (9) , , . , 75 , . (10) , . , . ,   . , , . (11) , , , . (12). .

25. Ceterum adventu in Achaiam Philoclis, regii praefecti, non Corinthus tantum liberata obsidione, sed Argivorum quoque civitas per quosdam principes Philocli prodita est temptatis prius animis plebis. [2] Mos erat comitiorum die primo velut ominis causa praetores pronuntiare Iovem Apollinemque et Herculem; additum lege erat, ut his Philippus rex adiceretur. [3] Cuius nomen post pactam cum Romanis societatem quia praeco non adiecit, fremitus primo multitudinis ortus, [4] deinde clamor subicientium Philippi nomen iubentiumque legitimum honorem usurpare, donec cum ingenti adsensu nomen recitatum est. [5] Huius fiducia favoris Philocles arcessitus nocte occupat collem imminentem urbi Larisam eam arcem vocant positoque ibi praesidio cum lucis principio signis infestis ad subiectum arci forum vaderet, instructa acies ex adverso occurrit. [6] Praesidium erat Achaeorum, nuper impositum, quingenti fere iuvenes delecti omnium civitatium; Aenesidemus Dymaeus praeerat. [7] Ad hos orator a praefecto regio missus qui excedere urbe iuberet: neque enim pares eos oppidanis solis, qui idem quod Macedones sentirent, nedum adiunctis Macedonibus esse, quos ne Romani quidem ad Corinthum sustinuissent, primo nihil nec ducem nec ipsos movit; [8] post paulo, ut Argivos quoque armatos ex parte altera venientes magno agmine viderunt, certam perniciem cernentes, omnem tamen casum, si pertinacior dux fuisset, videbantur subituri. [9] Aenesidemus, ne flos Achaeorum iuventutis simul cum urbe amitteretur, pactus a Philocle ut abire illis liceret, ipse quo loco steterat armatus cum paucis clientibus non excessit. [10] Missus a Philocle qui quaereret quid sibi vellet. Nihil moto tantummodo, cum proiecto prae se clipeo staret, in praesidio creditae urbis moriturum se armatum respondit. Tum iussu praefecti a Thraecibus coniecta tela interfectique omnes. [11] Et post pactam inter Achaeos ac Romanos societatem duae nobilissimae urbes, Argi et Corinthus, in potestate regis erant. [12] Haec ea aestate ab Romanis in Graecia terra marique gesta.


  • 75 . ,   (   ). , (. . 41  . II), .
  • 1260010220 1327002003 1327002004 1364003226 1364003227 1364003228