|  |



XXXII, . 28

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

.66 28. (1) [197 .] . , 84. (2) ,   . ,   ,   ,   . (3) , ; ,   (4) , , - . (5) , , ́ ; , , ; (6) 85, , , . (7) , , , , , , , , . (8) , , . , , (9) , ; , , . (10) : , , . (11) , . , , ; ; (12) , .

28. C. Cornelio et Q. Minucio consulibus omnium primum de provinciis consulum praetorumque actum. [2] Prius de praetoribus transacta res, quae transigi sorte poterat. Urbana Sergio, peregrina iurisdictio Minucio obtigit; Sardiniam Atilius, Siciliam Manlius, Hispanias Sempronius citeriorem, Helvius ulteriorem est sortitus. [3] Consulibus Italiam Macedoniamque sortiri parantibus L. Oppius et Q. Fulvius tribuni plebis impedimento erant, quod longinqua provincia Macedonia esset, [4] neque ulla alia res maius bello impedimentum ad eam diem fuisset quam quod vixdum inchoatis rebus in ipso conatu gerendi belli prior consul revocaretur. [5] Quartum iam annum esse ab decreto Macedonico bello. Quaerendo regem et exercitum eius Sulpicium maiorem partem anni absumpsisse. Villium congredientem cum hoste infecta re revocatum. [6] Quinctium rebus divinis Romae maiorem partem anni retentum ita gessisse tamen res ut, si aut maturius in provinciam venisset, aut hiems magis sera fuisset, potuerit debellare; [7] nunc prope in hiberna profectum ita comparare dici bellum, ut nisi successor impediat, perfecturus aestate proxima videatur. [8] His orationibus pervicerunt ut consules in senatus auctoritate fore dicerent se, si idem tribuni plebis facerent. Permittentibus utrisque liberam consultationem patres consulibus ambobus Italiam provinciam decreverunt, [9] T. Quinctio prorogarunt imperium donec successor ex senatus consulto venisset. Consulibus binae legiones decretae et ut bellum cum Gallis Cisalpinis, qui defecissent a populo Romano, gererent. [10] Quinctio in Macedoniam supplementum decretum, sex milia peditum, trecenti equites, sociorum navalium milia tria. [11] Praeesse eidem cui praeerat classi L. Quinctius Flamininus iussus. Praetoribus in Hispanias octona milia peditum socium ac nominis Latini data et quadringeni equites, ut dimitterent veterem ex Hispaniis militem; et terminare iussi qua ulterior citeriorve provincia servaretur. [12] Macedoniae legatos P. Sulpicium et P. Villium, qui consules in ea provincia fuerant, adiecerunt.


  • 84 (. . ) . , , .
  • 85. , . 9, 1.
  • 1327002060 1327002061 1327002062 1364003229 1364003230 1364003231