|  |



XXXII, . 30

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13

30. (1) , (2) , , , . (3) , , : , , . (4) , : , . (5) , . (6) 92, , , , , . (7) , , , , . (8) ; , , , , .

(9) , - , . , , , , , , , , . (10) , 93, .68 . ,   . (11) . , , . , , (12) 94, . . (13) , , .

30. Boiorum exercitus haud ita multo ante traiecerat Padum iunxeratque se Insubribus et Cenomanis, [2] quod ita acceperant coniunctis legionibus consules rem gesturos, ut et ipsi collatas in unum vires firmarent. [3] Postquam fama accidit alterum consulem Boiorum urere agros, seditio extemplo orta est; postulare Boi ut laborantibus opem universi ferrent; Insubres negare se sua deserturos. [4] Ita divisae copiae, Boisque in agrum suum tutandum profectis Insubres cum Cenomanis super amnis Mincii ripam consederunt. [5] Infra eum locum duo milia et consul Cornelius eidem flumini castra applicuit. [6] Inde mittendo in vicos Cenomanorum Brixiamque, quod caput gentis erat, ut satis comperit non ex auctoritate seniorum iuventutem in armis esse nec publico consilio Insubrum defectioni Cenomanos sese adiunxisse, [7] excitis ad se principibus id agere ac moliri coepit ut desciscerent ab Insubribus Cenomani et sublatis signis aut domos redirent aut ad Romanos transirent. [8] Et id quidem impetrari nequiit; in id fides data consuli est, ut in acie aut quiescerent aut, si qua etiam occasio fuisset, adiuvarent Romanos. [9] Haec ita convenisse Insubres ignorabant; suberat tamen quaedam suspicio animis labare fidem sociorum. Itaque cum in aciem eduxissent, neutrum iis cornu committere ausi, ne, si dolo cessissent, rem totam inclinarent, post signa in subsidiis eos locaverunt. [10] Consul principio pugnae vovit aedem Sospitae Iunoni, si eo die hostes fusi fugatique fuissent; a militibus clamor sublatus compotem voti consulem se facturos, et impetus in hostes est factus. [11] Non tulerunt Insubres primum concursum. Quidam et a Cenomanis, terga repente in ipso certamine adgressis, tumultum ancipitem iniectum auctores sunt, caesaque in medio quinque et triginta milia hostium, quinque milia et ducentos vivos captos, [12] in iis Hamilcarem, Poenorum imperatorem, qui belli causa fuisset; signa militaria centum triginta et carpenta supra ducenta. [13] Multa oppida Gallorum, quae Insubrum defectionem secuta erant, dediderunt se Romanis.

1260010234 1260010302 1260010303 1364003231 1364003232 1364003233