|  |



XXXII, . 9

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

9. (1) , , , , . .50 , , . (2) , , ,   , , . . (3) 35 . , ,   . (4) . , . (5) , . , . , , .

(6) , , , 36, . (7) . (8) , , . , , (9) , . (10) , , , , : , , , . (11) , , , , . , , .

9. Consulem T. Quinctium ita habito dilectu, ut eos fere legeret, qui in Hispania aut Africa meruissent, spectatae virtutis milites, properantem in provinciam prodigia nuntiata atque eorum procuratio Romae tenuerunt. [2] De caelo tacta erant via publica Veis, forum et aedes Iovis Lanuvi, Herculis aedes Ardeae, Capuae murus et turres et aedes, quae alba dicitur; caelum ardere visum erat Arreti; [3] terra Velitris trium iugerum spatio caverna ingenti desederat; Suessae Auruncae nuntiabant agnum cum duobus capitibus natum et Sinuessae porcum cum humano capite. [4] Eorum prodigiorum causa supplicatio unum diem habita, et consules rebus divinis operam dederunt placatisque diis in provincias profecti sunt, Aelius cum Helvio praetore in Galliam; [5] exercitumque ab L. Lentulo acceptum, quem dimittere debebat, praetori tradidit, ipse novis legionibus, quas secum adduxerat, bellum gesturus. Neque memorabilis rei quicquam gessit.

[6] T. Quinctius alter consul maturius quam priores soliti erant consules, a Brundisio cum tramisisset, Corcyram tenuit cum octo milibus peditum, equitibus octingentis. [7] Ab Corcyra in proxima Epiri quinqueremi traiecit et in castra Romana magnis itineribus contendit. [8] Inde Villio dimisso paucos moratus dies, dum se copiae ab Corcyra adsequerentur, consilium habuit, utrum recto itinere per castra hostium vim facere conaretur, [9] an ne temptata quidem re tanti laboris ac periculi per Dassaretios potius Lyncumque tuto circuitu Macedoniam intraret. [10] Vicissetque ea sententia, ni timuisset, ne, cum a mari longius recessisset, emisso e manibus hoste, si, quod antea fecerat, solitudinibus silvisque se tutari rex voluisset, sine ullo effectu aestas extraheretur. [11] Utcumque esset igitur, illo ipso tam iniquo loco adgredi hostem placuit. Sed magis fieri id placebat, quam, quomodo fieret, satis expediebant.


  • 35   0,75 .
  • 36. , . 6, 4 . 23.
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003210 1364003211 1364003212