|  |



XXXII, . 37

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6

37. (1) , . , (2) , , (3) , , , , ; (4) , , . (5) . , , ; , ,  . , . (6) , , , , , . , .

37. Ut ventum Romam est, prius sociorum legati quam regis auditi sunt. Cetera eorum oratio conviciis regis consumpta est; [2] moverunt eo maxime senatum, demonstrando maris terrarumque regionis eius situm, [3] ut omnibus appareret, si Demetriadem in Thessalia, Chalcidem in Euboea, Corinthum in Achaia rex teneret, non posse liberam Graeciam esse, [4] et ipsum Philippum non contumeliosius quam verius compedes eas Graeciae appellare. [5] Legati deinde regis intromissi; quibus longiorem exorsis orationem brevis interrogatio, cessurusne iis tribus urbibus esset, sermonem incidit, cum mandati sibi de iis nominatim negarent quicquam. Sic infecta pace regii dimissi; Quinctio liberum arbitrium pacis ac belli permissum. [6] Cui ut satis apparuit non taedere belli senatum, et ipse victoriae quam pacis avidior neque colloquium postea Philippo dedit neque legationem aliam quam quae omni Graecia decedi nuntiaret, admissurum dixit.

1260010214 1260010222 1260010313 1364003238 1364003239 1364003240