|  |



XXXIII, . 8

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

8. (1) , , ; , (2) , , , , , . (3) , , . , , , , . (4) , , , , , , , (5) , , 13.   , .

(6) , ,  , , . (7) 14   , ,  ; (8) , , .

(9) , , ( ) , , , ; , (10) , , . , .80 . (11) , , , ; . (12) , , ; (13) , , . (14) , , , . , , .

8. Laetior res quam pro successu pugnae nuntiata, cum alii super alios recurrentes ex proelio clamarent fugere pavidos Romanos, [2] invitum et cunctabundum et dicentem temere fieri, non locum sibi placere, non tempus, perpulit ut educeret omnes copias in aciem. [3] Idem et Romanus, magis necessitate quam occasione pugnae inductus, fecit. Dextrum cornu elephantis ante signa instructis in subsidiis reliquit; laevo cum omni levi armatura in hostem vadit, [4] simul admonens cum iisdem Macedonibus pugnaturos quos ad Epiri fauces, montibus fluminibusque saeptos, victa naturali difficultate locorum expulissent acieque expugnassent, [5] cum iis quos P. Sulpicii prius ductu obsidentes in Eordaeam aditum vicissent; fama stetisse non viribus Macedoniae regnum; eam quoque famam tandem evanuisse. [6] Iam perventum ad suos in ima valle stantes erat, qui adventu exercitus imperatorisque pugnam renovant impetuque facto rursus avertunt hostem. [7] Philippus cum caetratis et cornu dextro peditum, robore Macedonici exercitus, quam phalangem vocabant, prope cursu ad hostem vadit; [8] Nicanori, ex purpuratis uni, ut cum reliquis copiis confestim sequatur imperat. [9] Primo, ut in iugum evasit, et iacentibus ibi paucis armis corporibusque hostium proelium eo loco fuisse pulsosque inde Romanos et pugnari prope castra hostium vidit, ingenti gaudio est elatus; [10] mox refugientibus suis et terrore verso paulisper incertus an in castra reciperet copias trepidavit; [11] deinde, ut adpropinquabat hostis, et praeterquam quod caedebantur aversi nec, nisi defenderentur, servari poterant, ne ipsi quidem in tuto iam receptus erat, [12] coactus nondum adsecuta parte suorum periculum summae rerum facere, equites levemque armaturam qui in proelio fuerant dextero in cornu locat, [13] caetratos et Macedonum phalangem hastis positis, quarum longitudo impedimento erat, gladiis rem gerere iubet. [14] Simul ne facile perrumperetur acies, dimidium de fronte demptum introrsus porrectis ordinibus duplicat, ut longa potius quam lata acies esset; simul et densari ordines iussit, ut vir viro, arma armis iungerentur.

1345970037 1364000418 1364000450 1364003309 1364003310 1364003311