|  |



XXXIII, . 9

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

9. (1) , , , . (2) , , : , , , , . (3) : . , , . (4) ( ) , . (5) , , , . (6) , , , . , , , . (7) : . (8) ; , , , , 15 . (9) , , , (10) , , , , 16. (11) , , 17, , . , , , .

9. Quinctius iis qui in proelio fuerant inter signa et ordines acceptis tuba dat signum. [2] Raro alias tantus clamor dicitur in principio pugnae exortus; nam forte utraque acies simul conclamavere nec solum qui pugnabant sed subsidia etiam quique tum maxime in proelium veniebant. [3] Dextero cornu rex loci plurimum auxilio, ex iugis altioribus pugnans, vincebat; sinistro tum cum maxime adpropinquante phalangis parte quae novissimi agminis fuerat, sine ullo ordine trepidabatur; [4] media acies, quae propior dextrum cornu erat, stabat spectaculo velut nihil ad se pertinentis pugnae intenta. [5] Phalanx quae venerat agmen magis quam acies aptiorque itineri quam pugnae, vixdum in iugum evaserat. [6] In hos incompositos Quinctius, quamquam pedem referentes in dextro cornu suos cernebat, elephantis prius in hostem actis impetum facit, ratus partem profligatam cetera tracturam. [7] Non dubia res fuit; extemplo terga vertere Macedones, terrore primo bestiarum aversi. [8] Et ceteri quidem hos pulsos sequebantur; unus e tribunis militum ex tempore capto consilio, cum viginti signorum militibus, relicta ea parte suorum quae haud dubie vincebat, brevi circuitu dextrum cornu hostium aversum invadit. [9] Nullam aciem ab tergo adortus non turbasset; ceterum ad communem omnium in tali re trepidationem accessit [10] quod phalanx Macedonum gravis atque immobilis nec circumagere se poterat nec hoc qui a fronte paulo ante pedem referentes tunc ultro territis instabant patiebantur. [11] Ad hoc loco etiam premebantur, quia iugum ex quo pugnaverant dum per proclive pulsos insequuntur tradiderant hosti ad terga sua circumducto. Paulisper in medio caesi, deinde omissis plerique armis capessunt fugam.


  • 15. . 20 .
  • 16 , - (. , . 8, 14).
  • 17. , . 7, 12.
  • 1327002062 1327002063 1327002066 1364003310 1364003311 1364003312