|  |



XXXIII, . 10

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

10. (1) , , , (2) , .81 ,   18 , . (3) , , ; , , . (4) , , , . (5) , , , ́ ,  ; . (6) . , . , , , . (7) , . . (8) 19, , , ( ) . (9) 20 . (10) , , , , , 21.

10. Philippus cum paucis peditum equitumque primo tumulum altiorem inter ceteros cepit, ut specularetur quae in laeva parte suorum fortuna esset; [2] deinde, postquam fugam effusam animadvertit et omnia circa iuga signis atque armis fulgere, tum et ipse acie excessit. [3] Quinctius cum institisset cedentibus, repente quia erigentes hastas Macedonas conspexerat, quidnam pararent incertus, paulisper novitate rei constituit signa; [4] deinde, ut accepit hunc morem esse Macedonum tradentium sese, parcere victis in animo habebat. [5] Ceterum ab ignaris militibus omissam ab hoste pugnam et quid imperator vellet, impetus in eos est factus et primis caesis ceteri in fugam dissipati sunt. [6] Rex effuso cursu Tempe petit. Ibi ad Gonnos diem unum substitit ad excipiendos si qui proelio superessent. Romani victores in castra hostium spe praedae irrumpunt; ea magna iam ex parte direpta ab Aetolis inveniunt. [7] Caesa eo die octo milia hostium, quinque capta. Ex victoribus septingenti ferme ceciderunt. [8] Si Valerio qui credat omnium rerum immodice numerum augenti, quadraginta milia hostium eo die sunt caesa; capta ibi modestius mendacium est quinque milia septingenti, [9] signa militaria ducenta undequinquaginta. Claudius quoque duo et triginta milia hostium caesa scribit, capta quattuor milia et trecentos. [10] Nos non minimo potissimum numero credidimus sed Polybium secuti sumus, non incertum auctorem cum omnium Romanarum rerum tum praecipue in Graecia gestarum.


  • 18 .
  • 19 . . 24  . XXII.
  • 20   -, . I . . . .
  • 21 , - (   .: XXX, 45, 5 . 132  . XXX)  . .
  • 1327002003 1327002012 1327002014 1364003311 1364003312 1364003313