|  |



XXXIII, . 11

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

11. (1) , , , , . , . (2) , , , , , . (3) . , . . (4) , ; , , . , , , : (5) , , ,  , , . (6) ; , 22. (7) , , , , , , . (8) , , , (9) , ; , , .82 . (10) - , .

11. Philippus collectis ex fuga qui variis casibus pugnae dissipati vestigia eius secuti fuerant, missisque Larisam ad commentarios regios comburendos, ne in hostium venirent potestatem, in Macedoniam concessit. [2] Quinctius captivis praedaque partim venumdatis, partim militi concessis Larisam est profectus, hauddum satis gnarus quam regionem petisset rex quidve pararet. [3] Caduceator eo regius venit, specie ut indutiae essent donec tollerentur ad sepulturam qui in acie cecidissent, re vera ad petendam veniam legatis mittendis. Utrumque ab Romano impetratum. [4] Adiecta etiam illa vox, bono animo esse regem ut iuberet, quae maxime Aetolos offendit iam tumentes querentesque mutatum victoria imperatorem: [5] ante pugnam omnia magna parvaque communicare cum sociis solitum; nunc omnium expertes consiliorum esse, [6] suo ipsum arbitrio cuncta agere, cum Philippo iam gratiae privatae locum quaerere, ut dura atque aspera belli Aetoli exhauserint, pacis gratiam et fructum Romanus in se vertat. [7] Et haud dubie decesserat iis aliquantum honoris; sed cur neglegerentur ignorabant. Donis regis imminere credebant invicti ab ea cupiditate animi virum; [8] sed et suscensebat non immerito Aetolis ob insatiabilem aviditatem praedae et arrogantiam eorum, victoriae gloriam in se rapientium, quae vanitate sua omnium aures offendebat, [9] et Philippo sublato, fractis opibus Macedonici regni Aetolos habendos Graeciae dominos cernebat. [10] Ob eas causas multa sedulo, ut viliores levioresque apud omnes essent et viderentur, faciebat.

1345970037 1260010114 1260010216 1364003312 1364003313 1364003314