|  |



XXXIII, . 15

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.

15. (1) , , . (2) : , , . (3) . , , , . (4) , , . (5) , 29  . (6) , ; , . . (7) : , , . , . (8) , . , . (9) , , . (10) , . (11) - ; ( , ), , , , (12) , .85 . , , . (13) , , . , , . (14) . , , , , (15) , , . , , . (16) . .

15. Androsthenes omnium ignarus Corintho profectus ad Nemeam amnis est Corinthium et Sicyonium interfluens agrum castra locat. [2] Ibi partem dimidiam exercitus, divisam trifariam, et omnes equites discurrere ad depopulandos simul Pellenensem Sicyoniumque agros et Phliasium iubet. [3] Haec tria diversa agmina discessere. Quod ubi Cleonas ad Nicostratum perlatum est, extemplo validam mercennariorum manum praemissam ad occupandum saltum, [4] per quem transitus in Corinthium est agrum, ante signa equitibus ut praegrederentur locatis ipse confestim agmine duplici sequitur. [5] Parte una mercennarii milites ibant cum levi armatura, altera clipeati; id in illarum gentium exercitibus robur erat. [6] Iam haud procul castris aberant pedites equitesque, et Thracum quidam in vagos palatosque per agros hostes impetum fecerant, cum repens terror castris infertur. [7] Trepidare dux, ut qui hostes nusquam nisi raros in collibus ante Sicyonem non audentes agmen demittere in campos vidisset, ab Cleonis quidem accessuros numquam credidisset. [8] Revocari tuba iubet vagos a castris dilapsos; ipse raptim capere arma iussis militibus infrequenti agmine porta egressus super flumen instruit aciem. [9] Ceterae copiae, vix colligi atque instrui cum potuissent, primum hostium impetum non tulerunt; [10] Macedones et maxime omnium frequentes ad signa fuerant et diu ancipitem victoriae spem fecerunt; [11] postremo fuga ceterorum nudati, cum duae iam acies hostium ex diverso, levis armatura ab latere, clipeati caetratique a fronte urgerent, et ipsi re inclinata primo rettulere pedem, [12] deinde impulsi terga vertunt et plerique abiectis armis, nulla spe castrorum tenendorum relicta, Corinthum petierunt. [13] Nicostratus mercennariis militibus ad hos persequendos, equitibus Thracumque auxiliis in populatores agri Sicyonii missis, magnam ibi quoque caedem edidit, maiorem prope quam in proelio ipso. [14] Ex iis quoque qui Pellenen Phliuntaque depopulati erant, incompositi partim omniumque ignari ad castra revertentes in hostium stationes tamquam in suas illati sunt, [15] partim ex discursu id quod erat suspicati ita se in fugam passim sparserunt ut ab ipsis agrestibus errantes circumvenirentur. [16] Ceciderunt eo die mille et quingenti, capti trecenti. Achaia omnis magno liberata metu.


  • 29.: . , , .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003316 1364003317 1364003318

    , .