|  |



XXXIII, . 16

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

16. (1) 30, . . (2) ;   ;   , . (3) . , . , . (4) , , . , , (5) , ,   , , , . (6) , , . , (7) , . (8) , ,   , . (9) , . , , , . (10) , . , (11) , .

16. Priusquam dimicaretur ad Cynoscephalas, L. Quinctius Corcyram excitis Acarnanum principibus, quae sola Graeciae gentium in societate Macedonum manserat, initium quoddam ibi motus fecit. [2] Duae autem maxime causae eos tenuerant in amicitia regis, una fides insita genti, altera metus odiumque Aetolorum. [3] Concilium Leucadem indictum est. Eo neque cuncti convenere Acarnanum populi, nec iis qui convenerant idem placuit; sed duo principes et magistratus pervicerunt ut privatum decretum Romanae societatis fieret. [4] Id omnes qui afuerant aegre passi; et in hoc fremitu gentis a Philippo missi duo principes Acarnanum, Androcles et Echedemus, non ad tollendum modo decretum Romanae societatis valuerunt, [5] sed etiam ut Archelaus et Bianor, principes gentis ambo, quod auctores eius sententiae fuissent, proditionis in concilio damnarentur, et Zeuxidae praetori, quod de ea re rettulisset, imperium abrogaretur. [6] Rem temerariam sed eventu prosperam damnati fecerunt. Suadentibus namque amicis, cederent tempori et Corcyram ad Romanos abirent, [7] statuerunt offerre se multitudini et aut eo ipso lenire iras aut pati quod casus tulisset. [8] Cum se frequenti concilio intulissent, primo murmur ac fremitus admirantium, silentium mox a verecundia simul pristinae dignitatis ac misericordia praesentis fortunae ortum est. [9] Potestate quoque dicendi facta principio suppliciter, procedente autem oratione, ubi ad crimina diluenda ventum est, cum tanta fiducia quantam innocentia dabat disseruerunt; [10] postremo ultro aliquid etiam queri et castigare iniquitatem simul in se crudelitatemque ausi ita adfecerunt animos, [11] ut omnia quae in eos decreta erant frequentes tollerent neque eo minus redeundum in societatem Philippi abnuendamque Romanorum amicitiam censerent.


  • 30. . 71  . XXXI.   , .
  • 1327002004 1327002006 1327002009 1364003317 1364003318 1364003319