|  |



XXXIII, . 17

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

17. (1) . , . .86 (2) , 31 , . (3) , . (4) , ; .

(5) , 32. (6) 33 , , . , . (7) ,   . , 34, , . (8) , , . , : , , . (9) , . , . (10) , , , , : ,   . (11) , , - - . (12) , ,   , , - , (13) , , . (14) . , , , . (15) , , .

17. Leucade haec sunt decreta. Id caput Acarnaniae erat, eoque in concilium omnes populi conveniebant. [2] Itaque cum haec repentina mutatio Corcyram ad legatum Flamininum perlata esset, extemplo cum classe profectus Leucadem ad Heraeum, quod vocant, naves adplicuit. [3] Inde cum omni genere tormentorum machinarumque quibus expugnantur urbes ad muros accessit, ad primum terrorem ratus inclinare animos posse. [4] Postquam pacati nihil ostendebatur, tum vineas turresque erigere et arietem admovere muris coepit.

[5] Acarnania universa inter Aetoliam atque Epirum posita solem occidentem et mare Siculum spectat. [6] Leucadia nunc insula est, vadoso freto quod perfossum manu est, ab Acarnania divisa; tum paeninsula erat, occidentis regione artis faucibus cohaerens Acarnaniae; [7] quingentos ferme passus longae eae fauces erant, latae haud amplius centum et viginti. In iis angustiis Leucas posita est, colli applicata verso in orientem et Acarnaniam; [8] ima urbis plana sunt, iacentia ad mare quo Leucadia ab Acarnania dividitur. Inde terra marique expugnabilis est; nam et vada sunt stagno similiora quam mari, et campus terrenus omnis operique facilis. [9] Itaque multis simul locis aut subruti aut ariete decussi ruebant muri. Sed quam urbs ipsa opportuna oppugnantibus erat, tam inexpugnabiles hostium animi. [10] Die ac nocte intenti reficere quassata muri, obstruere quae patefacta ruinis erant, proelia impigre inire et armis magis muros quam se ipsos moenibus tutari; [11] diutiusque spe Romanorum obsidionem eam extraxissent, ni exules quidam Italici generis Leucade habitantes ab arce milites accepissent. [12] Eos tamen ex superiore loco magno cum tumultu decurrentes acie in foro instructa iusto proelio aliquamdiu Leucadii sustinuerunt. [13] Interim et scalis capta multis locis moenia, et per stragem lapidum ac ruinas transcensum in urbem; [14] iamque ipse legatus magno agmine circumvenerat pugnantes. Tum pars in medio caesi, pars armis abiectis dediderunt sese victori. [15] Et post dies paucos audito proelio, quo ad Cynoscephalas pugnatum erat, omnes Acarnaniae populi in dicionem legati venerunt.


  • 31   198 . . .
  • 32 , .
  • 33 , () (), - (. . 54  . XXXVI). .
  • 34 .
  • 1345970037 1260010114 1260010216 1364003318 1364003319 1364003320