|  |



XXXIII, . 26

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

26. (1) . , , (2)   ,   ,   ,   . (3) , , , , (4) , . . (5) .93     , .

(6)   , , ,  , , . (7) , , , , , ; 72; (8) 73 ; (9) , , , , 74. .

26. Praetores deinde provincias sortiti, L. Apustius Fullo urbanam iurisdictionem, M. Acilius Glabrio inter cives et peregrinos, Q. Fabius Buteo Hispaniam ulteriorem, Q. Minucius Thermus citeriorem, [2] C. Laelius Siciliam, Ti. Sempronius Longus Sardiniam. [3] Q. Fabio Buteoni et Q. Minucio, quibus Hispaniae provinciae evenerant, consules legiones singulas ex quattuor ab se scriptis quas videretur [4] ut darent decretum est et socium ac Latini nominis quaterna milia peditum, trecenos equites; iique primo quoque tempore in provincias ire iussi. [5] Bellum in Hispania quinto post anno motum est quam simul cum Punico bello fuerat finitum.

[6] Priusquam aut hi praetores ad bellum prope novum, quia tum primum suo nomine sine ullo Punico exercitu aut duce ad arma ierant, proficiscerentur, aut ipsi consules ab urbe moverent, procurare ut adsolet prodigia quae nuntiabantur iussi. [7] P. Villius eques Romanus in Sabinos proficiscens fulmine ipse equusque exanimati fuerant; [8] aedes Feroniae in Capenati de caelo tacta erat; ad Monetae duarum hastarum spicula arserant; lupus Esquilina porta ingressus, frequentissima parte urbis cum in forum decurrisset, [9] Tusco vico atque inde Cermalo per portam Capenam prope intactus evaserat. Haec prodigia maioribus hostiis sunt procurata.


  • 72  , , ( . . 22  . XXII). .: XXVI, 11, 8.
  • 73 .
  • 74 .   .
  • 1345970037 1364000418 1364000718 1364003327 1364003328 1364003329