|  |



XXXIII, . 27

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

27. (1) 75, , , . (2) ,   , . (3) 76 , , (4) 77,   ; . (5) .

, , , . (6) , , , . (7) , , : , -, , , 78. (8) -, , , , 79   (9) , , . (10) , : , (11) , , , , , ?

27. Iisdem diebus Cn. Cornelius Blasio, qui ante C. Sempronium Tuditanum citeriorem Hispaniam obtinuerat, ovans ex senatus consulto urbem est ingressus. [2] Tulit prae se auri mille et quingenta quindecim pondo, argenti viginti milia, signati denarium triginta quattuor milia et quingentos. [3] L. Stertinius ex ulteriore Hispania, ne temptata quidem triumphi spe, quinquaginta milia pondo argenti in aerarium intulit [4] et de manubiis duos fornices in foro boario ante Fortunae aedem et matris Matutae, unum in maximo circo fecit et his fornicibus signa aurata inposuit. [5] Haec per hiemem ferme acta.

Hibernabat eo tempore Elatiae T. Quinctius, a quo cum multa socii peterent, Boeoti petierunt impetraveruntque ut, qui suae gentis militassent apud Philippum, sibi restituerentur. [6] Id a Quinctio facile impetratum, non quia satis dignos eos credebat, sed quia Antiocho rege iam suspecto favor conciliandus nomini Romano apud civitates erat. [7] Restitutis iis confestim apparuit quam nulla inita apud Boeotos gratia esset; nam ad Philippum legatos gratias agentes ei pro redditis hominibus, perinde atque ipsis et non Quinctio et Romanis id datum esset, [8] miserunt et comitiis proximis Boeotarchen ob nullam aliam causam Brachyllem quendam, quam quod praefectus Boeotorum apud regem militantium fuisset, [9] fecerunt praeteritis Zeuxippo et Pisistrato aliisque, qui Romanae societatis auctores fuerant. [10] Id aegre et in praesentia hi passi et in futurum etiam metum ceperunt: cum ad portas prope sedente exercitu Romano ea fierent, quidnam se futurum esse profectis in Italiam Romanis, [11] Philippo ex propinquo socios adiuvante et infesto iis, qui partis adversae fuissent?


  • 75.: XXXI, 50, 11, .
  • 76.: .
  • 77   , . , , , .
  • 78 , . , , , . .
  • 79  ( 11 7). ( ,     ) , , . .
  • 1364002336 1364002926 1260010315 1364003328 1364003329 1364003330