|  |



XXXI, . 50

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

50. (1) [200 .] ; , . (2) , ; 169 . (3) , . (4) , , ; , . (5) , , , , .

(6) , , : , , , (7) , , , , 170, , . (8) , , : -, , , , . .43 (9) , . , , . (10) 171 :   , , (11)   , ; , 172 .

50. Annona quoque eo anno pervilis fuit; frumenti vim magnam ex Africa advectam aediles curules M. Claudius Marcellus et Sex. Aelius Paetus binis aeris in modios populo diviserunt. [2] Et ludos Romanos magno apparatu fecerunt; diem unum instaurarunt; signa aenea quinque ex multaticio argento in aerario posuerunt. [3] Plebeii ludi ab aedilibus L. Terentio Massiliota et Cn. Baebio Tamphilo, qui praetor designatus erat, ter toti instaurati. [4] Et ludi funebres eo anno per quadriduum in foro mortis causa M. Valeri Laevini a Publio et Marco filiis eius facti et munus gladiatorium datum ab iis; paria quinque et viginti pugnarunt. [5] M. Aurelius Cotta decemvir sacrorum mortuus; in eius locum M. Acilius Glabrio suffectus.

[6] Comitiis aediles curules creati sunt forte ambo qui statim occipere magistratum non possent. Nam C. Cornelius Cethegus absens creatus erat, cum Hispaniam obtineret provinciam; [7] C. Valerius Flaccus, quem praesentem creaverant, quia flamen Dialis erat, iurare in leges non poterat; magistratum plus quinque diebus, nisi qui iurasset in leges, non licebat gerere. [8] Petente Flacco ut legibus solveretur, senatus decrevit ut si aedilis, qui pro se iuraret, arbitratu consulum daret, consules, si iis videretur, cum tribunis plebis agerent uti ad plebem ferrent. [9] Datus qui iuraret pro fratre L. Valerius Flaccus, praetor designatus. Tribuni ad plebem tulerunt plebesque scivit ut perinde esset ac si ipse aedilis iurasset. [10] Et de altero aedile scitum plebi est factum; rogantibus tribunis quos duos in Hispaniam cum imperio ad exercitus ire iuberent, ut C. Cornelius aedilis curulis ad magistratum gerendum veniret, [11] et L. Manlius Acidinus decederet de provincia multos post annos, plebes Cn. Cornelio Lentulo et L. Stertinio pro consulibus imperium esse in Hispania iussit.


  • 169  , , , , . .
  • 170   . . ( , ), . . (.: , X, 15).
  • 171 () IV  III . . . ( , . .: III, 55, 3; VIII, 12, 14); , XV, 27, 4 ( 287 . . .).
  • 172, . .: XXXIII, 27, 1 . . , . 20, 4 . 92.
  • 1327002055 1327002056 1327002057 1364003200 1364003201 1364003202