|  |



XXXIII, . 34

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

34. (1) . (2) . , 94, (3) ,   , , , , ; . (4) , , . (5) . , . (6) 95 , , ; , . (7) , , , . , , , . (8) , , . (9) , (   ) . (10) , , , , , . (11) 95a, . , .

34. Secundum Isthmia Quinctius et decem legati legationes regum gentiumque audivere. [2] Primi omnium regis Antiochi vocati legati sunt. Iis eadem fere quae Romae egerant verba sine fide rerum iactantibus nihil iam perplexe, [3] ut ante, cum dubiae res incolumi Philippo erant, sed aperte denuntiatum, ut excederet Asiae urbibus, quae Philippi aut Ptolomaei regum fuissent, abstineret liberis civitatibus, neu quam lacesseret armis: et in pace et in libertate esse debere omnes ubique Graecas urbes. [4] Ante omnia denuntiatum ne in Europam aut ipse transiret aut copias traiceret. [5] Dimissis regis legatis conventus civitatum gentiumque est haberi coeptus; eoque maturius peragebatur, quod decreta decem legatorum in civitates nominatim pronuntiabantur. [6] Orestis Macedonum ea gens est quod primi ab rege defecissent, suae leges redditae. Magnetes et Perrhaebi et Dolopes liberi quoque pronuntiati. [7] Thessalorum genti praeter libertatem concessam Achaei Phthiotae dati, Thebis Phthioticis et Pharsalo excepta. Aetolos de Pharsalo et Leucade postulantes ut ex foedere sibi restituerentur ad senatum reiecerunt. [8] Phocenses Locrensesque, sicut ante fuerant, adiecta decreti auctoritate iis contribuerunt. [9] Corinthus et Triphylia et Heraea Peloponnesi et ipsa urbs est reddita Achaeis. [10] Oreum et Eretriam decem legati Eumeni regi, Attali filio, dabant dissentiente Quinctio; ea una res in arbitrium senatus reiecta est; senatus libertatem his civitatibus dedit Carysto adiecta. [11] Pleurato Lychnidus et Parthini dati; Illyriorum utraque gens sub dicione Philippi fuerant. Amynandrum tenere iusserunt castella quae per belli tempus Philippo capta ademisset.


  • 94 . , . 20, 89. , , , .
  • 95  , (. . 142  . XXXI).   , . ,   .
  • 95a  (. . 124  . XXXI). .
  • 1364000838 1364000840 1364002137 1364003335 1364003336 1364003337