|  |



XXXIII, . 37

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

37. (1) , , 103. (2) , ,  , ; , . (3) , , , . (4) , , , ,  . (5) ,   , , , , . (6) , , 104. , , . (7) , . (8) , : , , ,  , . (9) , , . , .101 . (10) , . , , . (11) , , , . (12) ,   .

37. Sub haec tam varia fortuna gesta L. Furius Purpurio alter consul per tribum Sapiniam in Boios venit. [2] Iam castro Mutilo appropinquabat cum, veritus ne intercluderetur simul a Bois Liguribusque, exercitum eadem via qua adduxerat reduxit et magno circuitu per aperta eoque tuta loca ad collegam pervenit. [3] Inde iunctis exercitibus primum Boiorum agrum usque ad Felsinam oppidum populantes peragraverunt. [4] Ea urbs ceteraque circa castella et Boi fere omnes praeter iuventutem, quae praedandi causa in armis erat tunc in devias silvas recesserat in deditionem venerunt. In Ligures inde traductus exercitus. [5] Boi neglegentius coactum agmen Romanorum, quia ipsi procul abesse viderentur, improviso aggressuros se rati per occultos saltus secuti sunt. [6] Quos non adepti, Pado repente navibus traiecto Laevos Libuosque cum pervastassent, redeuntes inde per Ligurum extremos fines cum agresti praeda in agmen incidunt Romanum. [7] Proelium celerius acriusque commissum quam si tempore locoque ad certamen destinato praeparatis animis concurrissent. [8] Ibi, quantam vim ad stimulandos animos ira haberet, apparuit; nam ita caedis magis quam victoriae avidi pugnarunt Romani, ut vix nuntium cladis hosti relinquerent. [9] Ob has res gestas consulum litteris Romam adlatis supplicatio in triduum decreta est. Brevi post Marcellus consul Romam venit, triumphusque ei magno consensu patrum est decretus. [10] Triumphavit in magistratu de Insubribus Comensibusque; Boiorum triumphi spem collegae reliquit, quia ipsi proprie adversa pugna in ea gente evenerat, cum collega secunda. [11] Multa spolia hostium captivis carpentis travecta, multa militaria signa; aeris lata trecenta viginti milia, argenti bigati ducenta triginta quattuor milia. [12] In pedites singulos dati octogeni aeris, triplex equiti centurionique.


  • 103. . 12  . XXXI.
  • 104  , ; (. , III, 124), -. (.: V, 35, 2), .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003338 1364003339 1364003340