|  |



XXXIII, . 35

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

35. (1) , , , , : (2)   ,   , 96, .99   ,   . (3) , , , . (4) , , - . (5) , , , : (6) , , . (7) , 97. , (8) , , 98. (9) . (10) , , ; (11) , , - , . (12) , , , , , , . , . .

35. Dimisso conventu decem legati, partiti munia inter se, ad liberandas suae quisque regionis civitates discesserunt, [2] P. Lentulus Bargylias, L. Stertinius Hephaestiam et Thasum et Thraeciae urbes, P. Villius et L. Terentius ad regem Antiochum, Cn. Cornelius ad Philippum. [3] Qui de minoribus rebus editis mandatis percunctatus, si consilium non utile solum sed etiam salutare admittere auribus posset, [4] cum rex gratias quoque se acturum diceret, si quid quod in rem suam esset expromeret, [5] magno opere ei suasit, quoniam pacem impetrasset, ad societatem amicitiamque petendam mitteret Romam legatos, [6] ne, si quid Antiochus moveret, expectasse et temporum opportunitates captasse ad rebellandum videri posset. Ad Tempe Thessalica Philippus est conventus. [7] Qui cum se missurum extemplo legatos respondisset, [8] Cornelius Thermopylas, ubi frequens Graeciae statis diebus esse solet conventus Pylaicum appellant venit; [9] Aetolos praecipue monuit constanter et fideliter in amicitia populi Romani permanerent. [10] Aetolorum principes alii leniter questi sunt quod non idem erga suam gentem Romanorum animus esset post victoriam qui in bello fuisset, [11] alii ferocius incusarunt exprobraruntque non modo vinci sine Aetolis Philippum, sed ne transire quidem in Graeciam Romanos potuisse. [12] Adversus ea respondere, ne in altercationem excederet res, cum supersedisset Romanus, omnia eos aequa impetraturos si Romam misissent dixit. Itaque ex auctoritate eius decreti legati sunt. Hunc finem bellum cum Philippo habuit.


  • 96  , , ( ).   () , (. )  . .
  • 97. . 46  . XXXII.
  • 98: XXXI, 32, 3 . 133  . XXXI.
  • 1327009049 1260010114 1260010201 1364003336 1364003337 1364003338