|  |



XXXIII, . 36

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14 15

36. (1) , , - . (2) , , 99 <> , , , (3) . , .

(4) . ; , , - , , , ; (5)   100 , . (6) , ,   , , . (7) , . (8) , , , . (9) , , .100 101, , . , , . (10) , , ,  102 . (11) , , . (12) , . (13) , , , , , , , , . (14) ,   . . (15) , , ,   : , .

36. Cum haec in Graecia Macedoniaque et Asia gererentur, Etruriam infestam prope coniuratio servorum fecit. [2] Ad quaerendam opprimendamque eam M. Acilius Glabrio praetor, cui inter cives peregrinosque iurisdictio obtigerat, cum una ex duabus legione urbana est missus, alios . . . , alios iam congregatos pugnando vicit; ex his multi occisi, multi capti; [3] alios verberatos crucibus adfixit, qui principes coniurationis fuerant, alios dominis restituit.

[4] Consules in provincias profecti sunt. Marcellum Boiorum ingressum fines fatigato per diem totum milite via facienda castra in tumulo quodam ponentem Corolamus quidam, regulus Boiorum, cum magna manu adortus ad tria milia hominum occidit; [5] et illustres viri aliquot in illo tumultuario proelio ceciderunt, inter quos praefecti socium T. Sempronius Gracchus et M. Iunius Silanus et tribuni militum de legione secunda M. Ogulnius et P. Claudius. [6] Castra tamen ab Romanis impigre permunita retentaque, cum hostes prospera pugna elati nequiquam oppugnassent. [7] Stativis deinde iisdem per dies aliquot sese tenuit, dum et saucios curaret et a tanto terrore animos militum reficeret. [8] Boi, ut est gens minime ad morae taedium ferendum patiens, in castella sua vicosque passim dilapsi sunt. [9] Marcellus Pado confestim traiecto in agrum Comensem, ubi Insubres Comensibus ad arma excitis castra habebant, legiones ducit. Galli, feroces Boiorum ante dies paucos pugna, in ipso itinere proelium committunt; et primo adeo acriter invaserunt ut antesignanos impulerint. [10] Quod ubi Marcellus animadvertit, veritus ne moti semel pellerentur, cohortem Marsorum cum opposuisset, equitum Latinorum omnes turmas in hostem emisit. [11] Quorum cum primus secundusque impetus rettudisset inferentem se ferociter hostem, confirmata et reliqua acies Romana restitit primo, deinde signa acriter intulit. [12] Nec ultra sustinuere certamen Galli quin terga verterent atque effuse fugerent. [13] In eo proelio supra quadraginta milia hominum caesa Valerius Antias scribit, octoginta septem signa militaria capta et carpenta septingenta triginta duo et aureos torques multos, ex quibus unum magni ponderis Claudius in Capitolio Iovi donum in aede positum scribit. [14] Castra eo die Gallorum expugnata direptaque, et Comum oppidum post dies paucos captum. Castella inde duodetriginta ad consulem defecerunt. [15] Id quoque inter scriptores ambigitur, utrum in Boios prius an Insubres consul exercitum duxerit adversamque prospera pugna oblitteraverit, an victoria ad Comum parta deformata clade in Bois accepta sit.


  • 99 .
  • 100. . 11  . XXXI.
  • 101  (. ). , .
  • 102  , ( ).
  • 1327009032 1327009049 1260010114 1364003337 1364003338 1364003339