|  |



XXXIII, . 49

. . II. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . . . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

49. (1) . - , , , , (2)   ; , ? , . (3) , , , , . (4) , , .

(5)   , 124, , . , (6) , . , 125, , , , . (7) .   .

(8)   , , .

49. Et Romani legati cum in senatu exposuissent compertum patribus Romanis esse, et Philippum regem ante ab Hannibale maxime accensum bellum populo Romano fecisse, [2] et nunc litteras nuntiosque ab eo ad Antiochum et Aetolos missos, consiliaque inita impellendae ad defectionem Carthaginis, nec alio eum quam ad Antiochum regem profectum; haud quieturum eum antequam bellum toto orbe terrarum concisset; [3] id ei non debere impune esse, si satisfacere Carthaginienses populo Romano vellent nihil eorum sua voluntate nec publico consilio factum esse; [4] Carthaginienses responderunt quidquid aequum censuissent Romani, facturos esse.

[5] Hannibal prospero cursu Tyrum pervenit exceptusque a conditoribus Carthaginis, ut ab altera patria, vir tam clarus omni genere honorum, paucos moratus dies Antiochiam navigat. [6] Ibi profectum iam regem in Asiam cum audisset filiumque eius sollemne ludorum ad Daphnen celebrantem convenisset, comiter ab eo exceptus nullam moram navigandi fecit. [7] Ephesi regem est consecutus, fluctuantem adhuc animo incertumque de Romano bello; sed haud parvum momentum ad animum eius moliendum adventus Hannibalis fecit. [8] Aetolorum quoque eodem tempore alienati ab societate Romana animi sunt, quorum legatos Pharsalum et Leucadem et quasdam alias civitates ex primo foedere repetentes senatus ad T. Quinctium reiecit.


  • 124 (. . 2  . XXI).
  • 125  -- ( ), .
  • 1260010236 1327002003 1327002012 1364003400 1364003401 1364003402