|  |



XXXIV, . 2

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12 13 14

2. (1) , , , . (2) , , , , , . (3) , - , , , , 3. (4)   ,   , , , .110 . ,   , . (5)   , ; , , : , , . (6) , , , , , ; , ; , , ,     . (7) , , , 4; , , , , 5. (8) : , . , , , . , , ; , : (9)   , ? ? (10) , , , , , ? , , , , , , . (11) - , , 6; , , , . , , , . (12) , , , . (13) , ; , . (14) ,   , , - . ,   .

2. Si in sua quisque nostrum matre familiae, Quirites, ius et maiestatem viri retinere instituisset, minus cum universis feminis negotii haberemus; [2] nunc domi victa libertas nostra impotentia muliebri hic quoque in foro obteritur et calcatur, et quia singulas non continuimus universas horremus. [3] Equidem fabulam et fictam rem ducebam esse, virorum omne genus in aliqua insula coniuratione muliebri ab stirpe sublatum esse; [4] ab nullo genere non summum periculum est, si coetus et concilia et secretas consultationes esse sinas. Atque ego vix statuere apud animum meum possum, utrum peior ipsa res an peiore exemplo agatur; [5] quorum alterum ad nos consules reliquosque magistratus, alterum ad vos, Quirites, magis pertinet. Nam utrum e re publica sit necne id quod ad vos fertur, vestra existimatio est, qui in suffragium ituri estis; [6] haec consternatio muliebris, sive sua sponte sive auctoribus vobis, M. Fundani et L. Valeri, facta est, haud dubie ad culpam magistratuum pertinens, nescio vobis, tribuni, an consulibus magis sit deformis: [7] vobis, si feminas ad concitandas tribunicias seditiones iam adduxistis; nobis, si ut plebis quondam, sic nunc mulierum secessione leges accipiendae sunt. [8] Equidem non sine rubore quodam paulo ante per medium agmen mulierum in forum perveni. Quod nisi me verecundia singularum magis maiestatis et pudoris quam universarum tenuisset, ne compellatae a consule viderentur, dixissem: [9] Qui hic mos est in publicum procurrendi et obsidendi vias et viros alienos appellandi? Istud ipsum suos quaeque domi rogare non potuistis? [10] An blandiores in publico quam in privato et alienis quam vestris estis? Quamquam ne domi quidem vos, si sui iuris finibus matronas contineret pudor, quae leges hic rogarentur abrogarenturve, curare decuit. [11] Maiores nostri nullam, ne privatam quidem rem agere feminas sine tutore auctore voluerunt, in manu esse parentium, fratrum, virorum; nos, si diis placet, iam etiam rem publicam capessere eas patimur et foro quoque et contionibus et comitiis immisceri. [12] Quid enim nunc aliud per vias et compita faciunt quam rogationem tribunorum plebi suadent, quam legem abrogandam censent? [13] Date frenos impotenti naturae et indomito animali et sperate ipsas modum licentiae facturas; [14] nisi vos feceritis, minimum hoc eorum est, quae iniquo animo feminae sibi aut moribus aut legibus iniuncta patiuntur. Omnium rerum libertatem, immo licentiam, si vere dicere volumus, desiderant.


  • 3, , , , , (, VI, 138; . , I, 9, 17).
  • 4. (   seditiones tribuniciae)  (.: , II, 1 (III, 13), 1: ), , , .
  • 5 494 . . . .: II, 32, 2 .
  • 6 , ( ), . .
  • 1260010302 1260010303 1260010304 1364003403 1364003404 1364003405