|  |



XXXIV, . 15

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

15. (1) . (2) , , , ; . (3) , , , . (4) , - .121 , , . (5) , , , , , .   , . (6) , . , , 44 . (7) , , , , , , . (8) , . (9) , . , ; , , , , .

15. Fessos iam suos consul ex secunda acie subsidiariis cohortibus in pugnam inductis accendit. [2] Nova acies facta; integri recentibus telis fatigatos adorti hostes primum acri impetu velut cuneo perculerunt, deinde dissipatos in fugam averterunt; effuso per agros cursu castra repetebantur. [3] Ubi omnia fuga completa vidit Cato, ipse ad secundam legionem, quae in subsidio posita erat, revehitur et signa prae se ferri plenoque gradu ad castra hostium oppugnanda succedere iubet. [4] Si quis extra ordinem avidius procurrit, et ipse interequitans sparo percutit et tribunos centurionesque castigare iubet. [5] Iam castra oppugnabantur, saxisque et sudibus et omni genere telorum summovebantur a vallo Romani. Ubi recens admota legio est, tum et oppugnantibus animus crevit et infensius hostes pro vallo pugnabant. [6] Consul omnia oculis perlustrat ut, qua minima vi resistatur, ea parte irrumpat. Ad sinistram portam infrequentes videt; eo secundae legionis principes hastatosque inducit. [7] Non sustinuit impetum eorum statio quae portae apposita erat; et ceteri, postquam intra vallum hostem vident, ipsi castris exuti signa armaque abiciunt. [8] Caeduntur in portis, suomet ipsi agmine in arto haerentes. [9] Secundani terga hostium caedunt, ceteri castra diripiunt. Valerius Antias supra quadraginta milia hostium caesa eo die scribit; Cato ipse, haud sane detrectator laudum suarum, multos caesos ait, numerum non adscribit.

1260010118 1260010120 1260010205 1364003416 1364003417 1364003418