|  |



XXXIV, . 14

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11

14. (1) , , . , , . (2) , , . (3) : , , , , . (4)   ,   . , .   . (5) . . , , , . (6) , , , . . , , , , . (7) , , . (8) , , , . , , . (9) , , . , , . (10) , , . (11) , . . , , , , .

14. Nocte media, cum auspicio operam dedisset, profectus, ut locum quem vellet priusquam hostes sentirent caperet, praeter castra hostium circumducit et prima luce acie instructa sub ipsum vallum tres cohortes mittit. [2] Mirantes barbari ab tergo apparuisse Romanum discurrere et ipsi ad arma. [3] Interim consul apud suos nusquam nisi in virtute spes est, milites, inquit et ego sedulo ne esset feci. [4] Inter castra nostra et nos medii hostes et ab tergo hostium ager est. Quod pulcherrimum idem tutissimum: in virtute spem positam habere. [5] Sub haec cohortes recipi iubet, ut barbaros simulatione fugae eliceret. Id quod crediderat evenit. Pertimuisse et cedere rati Romanos porta erumpunt et quantum inter castra sua et aciem hostium relictum erat loci armatis complent. [6] Dum trepidant acie instruenda, consul iam paratis ordinatisque omnibus incompositos adgreditur. Equites primos ab utroque cornu in pugnam induxit. Sed in dextro extemplo pulsi cedentesque trepidi etiam pediti terrorem intulere. [7] Quod ubi consul vidit, duas cohortes delectas ab dextro latere hostium circumduci iubet et ab tergo se ostendere priusquam concurrerent peditum acies. [8] Is terror obiectus hosti rem metu Romanorum equitum inclinatam aequavit; tamen adeo turbati erant dextrae alae pedites equitesque ut quosdam consul manu ipse reprenderit verteritque in hostem. [9] Ita et quamdiu missilibus pugnatum est, anceps pugna erat, et iam ab dextra parte, unde terror et fuga coeperat, aegre Romanus restabat; [10] ab sinistro cornu et a fronte urgebantur barbari et cohortes a tergo instantes pavidi respiciebant. [11] Ut emissis soliferreis phalaricisque gladios strinxerunt, tum velut redintegrata est pugna. Non caecis ictibus procul ex improviso vulnerabantur, sed pede collato tota in virtute ac viribus spes erat.

1260010118 1260010120 1260010205 1364003415 1364003416 1364003417