|  |



XXXIV, . 17

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

17. (1) 47, 48 , 49 , . (2) . , , , ; (3) , , . (4) . 50 -, . (5) , , , , , . (6) , , . (7) ; : , , , , . (8) , ,   , . (9) ; , , . (10) , , . (11) , . ; , , , , . (12) , , , .

17. Interim P. Manlius praetor exercitu vetere a Q. Minucio, cui successerat, accepto, adiuncto et Ap. Claudi Neronis ex ulteriore Hispania vetere item exercitu, in Turdetaniam proficiscitur. [2] Omnium Hispanorum maxime imbelles habentur Turdetani; freti tamen multitudine sua obviam ierunt agmini Romano. [3] Eques immissus turbavit extemplo aciem eorum. Pedestre proelium nullius ferme certaminis fuit; milites veteres, periti hostium bellique, haud dubiam pugnam fecerunt. [4] Nec tamen ea pugna debellatum est; decem milia Celtiberum mercede Turduli conducunt alienisque armis parabant bellum. [5] Consul interim rebellione Bergistanorum ictus, ceteras quoque civitates ratus per occasionem idem facturas, arma omnibus cis Hiberum Hispanis adimit. [6] Quam rem adeo aegre passi ut multi mortem sibimet ipsi consciscerent, ferox genus, nullam vitam rati sine armis esse. [7] Quod ubi consuli renuntiatum est, senatores omnium civitatium ad se vocari iussit atque iis non nostra inquit magis quam vestra refert vos non rebellare, si quidem id maiore Hispanorum malo quam exercitus Romani labore semper adhuc factum est. [8] Id ut ne fiat, uno modo arbitror caveri posse, si effectum erit ne possitis rebellare. [9] Volo id quam mollissima via consequi. Vos quoque in ea re consilio me adiuvate. Nullum libentius sequar quam quod vosmet ipsi attuleritis. [10] Tacentibus spatium se ad deliberandum dierum paucorum dare dixit. [11] Cum revocati secundo quoque concilio tacuissent, uno die muris omnium dirutis, ad eos qui nondum parebant profectus, ut in quamque regionem venerat, omnes qui circa incolebant populos in deditionem accepit. [12] Segesticam tantum, gravem atque opulentam civitatem, vineis et pluteis cepit.


  • 47 195 . . . , , , (.: XXXIII, 43, 58). , , ( , ).
  • 48. , . 40.
  • 49 , , (. . 36).
  • 50 , .
  • 1260010214 1260010313 1327002009 1364003418 1364003419 1364003420