|  |



XXXIV, . 16

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10

16. (1) , , .   , , . (2)   .   , , , . (3) . , , , ; , . (4) , , ; , , , , , . (5) , . : , . (6) . , , (7) , ;   , -, . (8) , 45, , , . (9) , , 46 , , , . (10) , , , .122 : , .

16. Tria eo die laudabilia fecisse putatur, unum, quod circumducto exercitu procul navibus suis castrisque, ubi spem nusquam nisi in virtute haberent, inter medios hostes proelium commisit; [2] alterum, quod cohortes ab tergo hostibus obiecit; tertium, quod secundam legionem ceteris omnibus effusis ad sequendos hostes pleno gradu sub signis compositam instructamque subire ad portam castrorum iussit. [3] Nihil deinde a victoria cessatum. Cum receptui signo dato suos spoliis onustos in castra reduxisset, paucis horis noctis ad quietem datis ad praedandum in agros duxit. [4] Effusius, ut sparsis hostibus fuga, praedati sunt. Quae res non minus quam pugna pridie adversa Emporitanos Hispanos accolasque eorum in deditionem compulit. [5] Multi et aliarum civitatium, qui Emporias perfugerant, dediderunt se. Quos omnes appellatos benigne vinoque et cibo curatos domos dimisit. [6] Confestim inde castra movit, et quacumque incedebat agmen legati dedentium civitates suas occurrebant, [7] et cum Tarraconem venit, iam omnis cis Hiberum Hispania perdomita erat, captivique et Romani et socium ac Latini nominis, variis casibus in Hispania oppressi, donum consuli a barbaris reducebantur. [8] Fama deinde vulgatur consulem in Turdetaniam exercitum ducturum et ad devios montanos profectum etiam falso perlatum est. [9] Ad hunc vanum et sine auctore ullo rumorem Bergistanorum civitatis septem castella defecerunt. Eos educto exercitu consul sine memorando proelio in potestatem redegit. [10] Haud ita multo post eidem, regresso Tarraconem consule, priusquam inde quoquam procederet, defecerunt. Iterum subacti; sed non eadem venia victis fuit. Sub corona veniere omnes, ne saepius pacem sollicitarent.


  • 45 - , . . , . (. , . 17, 1).
  • 46  , . ( , ), , ( ).
  • 1327002006 1327002017 1327002022 1364003417 1364003418 1364003419

    , .