|  |



XXXIV, . 20

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9

20. (1) ; , 54. (2) , , , , , , . (3) , , . (4) , ; , (5) , ; . . . (6) -, , , .124 , , , . (7) ,   . (8) , , , , , , ; , ; (9) , . , , .

20. Ea tam exigua manu oppida aliquot cepit. Defecere ad eum Sedetani, Ausetani, Suessetani. [2] Lacetanos, deviam et silvestrem gentem, cum insita feritas continebat in armis, tum conscientia, dum consul exercitusque Turdulo bello esset occupatus, depopulatorum subitis incursionibus sociorum. [3] Igitur ad oppidum eorum oppugnandum consul ducit non Romanas modo cohortes sed iuventutem etiam merito infensorum iis sociorum. [4] Oppidum longum, in latitudinem haudquaquam tantundem patens habebant. Quadringentos inde ferme passus constituit signa. [5] Ibi delectarum cohortium stationem relinquens praecepit iis ne se ex eo loco ante moverent quam ipse ad eos venisset; ceteras copias ad ulteriorem partem urbis circumducit. Maximum ex omnibus auxiliis numerum Suessetanae iuventutis habebat; eos ad murum oppugnandum subire iubet. [6] Quorum ubi arma signaque Lacetani cognovere, memores quam saepe in agro eorum impune persultassent, quotiens ipsos signis collatis fudissent fugassentque, patefacta repente porta universi in eos erumpunt. [7] Vix clamorem eorum, nedum impetum, Suessetani tulere. Quod postquam, sicut futurum ratus erat, [8] consul fieri etiam vidit, equo citato subter murum hostium ad cohortes avehitur atque eas arreptas, effusis omnibus ad sequendos Suessetanos, [9] qua silentium ac solitudo erat in urbem inducit priusque omnia cepit quam se reciperent Lacetani. Mox ipsos nihil praeter arma habentes in deditionem accepit.


  • 54 ,   ,   . .
  • 1345970035 1345970037 1364000418 1364003421 1364003422 1364003423