|  |



XXXIV, . 21

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8

21. (1) . . (2) : -, , , . (3) , -, , , (4) , ; , . (5) , . , , , , . , , , (6) , . (7) , , . (8) , , .

21. Confestim inde victor ad Bergium castrum ducit. Receptaculum id maxime praedonum erat, et inde incursiones in agros pacatos provinciae eius fiebant. [2] Transfugit inde ad consulem princeps Bergistanus et purgare se ac populares coepit: non esse in manu ipsis rem publicam; praedones receptos totum suae potestatis id castrum fecisse. [3] Consul eum domum redire conficta aliqua probabili cur afuisset causa iussit; [4] cum se muros subisse cerneret intentosque praedones ad tuenda moenia esse, tum uti cum suae factionis hominibus meminisset arcem occupare. [5] Id uti praeceperat factum; repente anceps terror hinc muros ascendentibus Romanis, illinc arce capta barbaros circumvasit. Huius potitus loci consul eos qui arcem tenuerant liberos esse cum cognatis suaque habere iussit, [6] Bergistanos ceteros quaestori ut venderet imperavit, de praedonibus supplicium sumpsit. [7] Pacata provincia vectigalia magna instituit ex ferrariis argentariisque quibus tum institutis locupletior in dies provincia fuit. [8] Ob has res gestas in Hispania supplicationem in triduum patres decreverunt.

1327002003 1327002012 1327002014 1364003422 1364003423 1364003424