|  |



XXXIV, . 52

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7 8 9 10 11 12

52. (1) , , . (2) , ; : , , . (3) , ; , . (4) . , ,   , ; , , . (5) 110 ; , , , , , . (6) , 111, . (7) , , ; (8) . (9) , . , , , .145 , . (10) ; , . (11) ,     . (12) , , , 112.

52. Ita cum percensuisset Thessaliam, per Epirum Oricum, unde erat traiecturus, venit. [2] Ab Orico copiae omnes Brundisium transportatae. Inde per totam Italiam ad urbem prope triumphantes non minore agmine rerum captarum quam suo prae se acto venerunt. [3] Postquam Romam ventum est, senatus extra urbem Quinctio ad res gestas edisserendas datus est triumphusque meritus ab lubentibus decretus. [4] Triduum triumphavit. Die primo arma, tela signaque aerea et marmorea transtulit, plura Philippo adempta quam quae ex civitatibus ceperat; secundo aurum argentumque factum infectumque et signatum. [5] Infecti argenti fuit quadraginta tria milia pondo et ducenta septuaginta, facti vasa multa omnis generis, caelata pleraque, quaedam eximiae artis; et ex aere multa fabrefacta; ad hoc clipea argentea decem. [6] Signati argenti octoginta quattuor milia fuere Atticorum; tetrachma vocant; trium fere denariorum in singulis argenti est pondus. [7] Auri pondo fuit tria milia septingenta quattuordecim et clipeum unum ex auro totum et Philippei nummi aurei quattuordecim milia quingenti quattuordecim. [8] Tertio die coronae aureae, dona civitatium, tralatae centum quattuordecim; [9] et hostiae ductae et ante currum multi nobiles captivi obsidesque, inter quos Demetrius, regis Philippi filius, fuit et Armenes, Nabidis tyranni filius, Lacedaemonius. [10] Ipse deinde Quinctius in urbem est invectus. Secuti currum milites frequentes ut exercitu omni ex provincia deportato. [11] His duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex centurioni, triplex equiti. [12] Praebuerunt speciem triumpho capitibus rasis secuti qui servitute exempti fuerant.


  • 110 ( , 14).
  • 111  .
  • 112 , .
  • 1364002137 1364002336 1364002926 1364003453 1364003454 1364003455