|  |



XXXIV, . 51

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6

51. (1) , , , ; (2) , , , , , . (3) ; , . , (4) , . (5) , ; , , - . (6) , , , .

51. Ipse Chalcidem profectus, deductis non a Chalcide solum sed etiam ab Oreo atque Eretria praesidiis, conventum ibi Euboicarum habuit civitatium [2] admonitosque in quo statu rerum accepisset eos et in quo relinqueret dimisit. [3] Demetriadem inde proficiscitur; [4] deductoque praesidio prosequentibus cunctis, sicut Corinthi et Chalcide, pergit ire in Thessaliam, ubi non liberandae modo civitates erant, sed ex omni colluvione et confusione in aliquam tolerabilem formam redigendae. [5] Nec enim temporum modo vitiis ac violentia et licentia regia turbati erant, sed inquieto etiam ingenio gentis, nec comitia nec conventum nec concilium ullum non per seditionem ac tumultum iam inde a principio ad nostram usque aetatem traducentes. [6] A censu maxime et senatum et iudices legit potentioremque eam partem civitatium fecit cui salva et tranquilla omnia esse magis expediebat.

1327008035 1260010223 1260010234 1364003452 1364003453 1364003454