|  |



XXXIV, . 53

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1936/1985.
1 2 3 4 5 6 7

53. (1) [194 .] , : ,   ,   113. (2) , . , , ;   , . , , , .

(3) : 114  , , , ; , ; (4) , ; , ; (5) 115 , , ; (6) , ; , , 116; (7) , , , , ; 117. 118.

53. Exitu anni huius Q. Aelius Tubero tribunus plebis ex senatus consulto tulit ad plebem plebesque scivit uti duae Latinae coloniae una in Bruttios altera in Thurinum agrum deducerentur. [2] His deducendis triumviri creati, quibus in triennium imperium esset, in Bruttios Q. Naevius, M. Minucius Rufus, M. Furius Crassipes, in Thurinum agrum A. Manlius, Q. Aelius, L. Apustius. Ea bina comitia Cn. Domitius praetor urbanus in Capitolio habuit.

[3] Aedes eo anno aliquot dedicatae sunt: una Iunonis Matutae in foro olitorio, vota locataque quadriennio ante a C. Cornelio consule Gallico bello; censor idem dedicavit; [4] altera Fauni; aediles eam biennio ante ex multaticio argento faciendam locarant C. Scribonius et Cn. Domitius, qui praetor urbanus eam dedicavit. [5] Et aedem Fortunae Primigeniae in colle Quirinali dedicavit Q. Marcius Ralla, duumvir ad id ipsum creatus; [6] voverat eam decem annis ante Punico bello P. Sempronius Sophus consul, locaverat idem censor. [7] Et in insula Iovis aedem C. Servilius duumvir dedicavit; vota erat sex annis ante Gallico bello ab L. Furio Purpurione praetore, ab eodem postea consule locata. Haec eo anno acta.


  • 113. , . 100. (   ).
  • 114   , (), . .: XXXII, 30, 10 . 60  . XXXI.
  • 115 , . . , ( . . 109  . XXIX), ( ) .
  • 116 , (XXIX, 36, 8), 204 . . . . , .
  • 117.: XXXI, 21, 12; XXXV, 41, 8.
  • 118 (194 . .) .
  • 1260010207 1260010208 1260010209 1364003454 1364003455 1364003456

    , .