|  |



XXXV, . 4

. . III. ., - , 2002. : ., , 1994.
. . .
. . , . . .
(. 2002) . . . . .
. : Loeb Classical Library, E. T. Sage, 1935/1984.
1 2 3 4 5 6 7

4. (1) , , , , -: (2) , . , ; , - . (3) , 9. , . (4) , , , . .154 , . (5) , , , , . , . (6) , , 10 . . (7) , , , .

4. Cum bellum Ligustinum ad Pisas constitisset, consul alter, L. Cornelius Merula, per extremos Ligurum fines exercitum in agrum Boiorum induxit, ubi longe alia belli ratio quam cum Liguribus erat. [2] Consul in aciem exibat, hostes pugnam detractabant; praedatumque, ubi nemo obviam exiret, discurrebant Romani, Boi diripi sua impune quam tuendo ea conserere certamen malebant. [3] Postquam omnia ferro ignique satis evastata erant consul agro hostium excessit et ad Mutinam agmine incauto, ut inter pacatos, ducebat. [4] Boi ut egressum suis finibus hostem sensere, sequebantur silenti agmine, locum insidiis quaerentes. Nocte praetergressi castra Romana saltum, qua transeundum erat Romanis, insederunt. [5] Id cum parum occulte fecissent, consul, qui multa nocte solitus erat movere castra, ne nox terrorem in tumultuario proelio augeret, lucem expectavit et, cum luce moveret, tamen turmam equitum exploratum misit. [6] Postquam relatum est, quantae copiae et in quo loco essent, totius agminis sarcinas in medium coici iussit et triarios vallum circumicere, cetero exercitu instructo ad hostem accessit. [7] Idem et Galli fecerunt, postquam apertas esse insidias et recto ac iusto proelio, ubi vera vinceret virtus, dimicandum viderunt.


  • 9 (. )  ( ).
  • 10. . 2  . XXXIII.
  • 1345970024 1345970025 1345970037 1364003505 1364003506 1364003507